Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 9. óra

2008.11.12

PREFÁCIÓK ÉS COMMUNICANTESEK

Sequitur praefatio cottidiana, quae etiam
dicitur diebus dominicis et festivis

[Praefatio cottidiana]

Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sur­sum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino, Deo nostro. Di­gnum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutare. Nos tibi sem­per et ubi­que gratias age­re, Domine, sancte Pater, omnipotens, aeterne De­us. Per Chri­stum, Dominum no­strum. Per quem maiestatem tuam lau­dant angeli : ad­o­rant dominationes : tre­munt potestates. Cae­li caelorumque virtutes : ac beata Se­ra­phim socia exsultatione con­ce­le­brant. Cum quibus et nostras voces : ut admitti iu­be­as, de­pre­camur, supplici con­fes­sione dicentes.

Sequitur praefatio ferialis.

Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Sur­sum corda. Habemus ad Dominum. Gra­tias agamus Domino, Deo nostro. Di­gnum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutare. Nos tibi semper et ubi­que gratias age­re, Domine, sancte Pater, omnipotens, aeterne De­us. Per Chri­stum, Dominum no­strum. Per quem maiestatem tuam lau­dant angeli : adorant do­mi­na­tiones : tremunt pot­e­states. Caeli cae­lo­rumque virtutes : ac beata Seraphim socia ex­sultatione con­ce­le­brant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, de­pre­ca­mur, supplici con­fes­sione dicentes.

De Nativitate Domini praefatio

Aeterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis no­strae oculis lux tuae claritatis infulsit. Ut, dum visibiliter Deum co­gno­sci­mus, per hunc in invisibilium amo­rem rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationi­bus. Cumque omni mi­litia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus, sine fine di­cen­tes.

Infra actionem

Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes : qua beatae Mariae intemerata vir­ginitas : huic mundo edidit Salvatorem. Sed et me­mo­riam venerantes eiusdem glo­ri­o­sae semperque Virginis Ma­riae, Genitricis Dei et Domini nostri, Iesu Christi.

Praefatio in Epiphania Domini

Ae­terne Deus. Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mor­ta­li­tatis apparuit : no­va nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis. Ut supra.

Infra actionem

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes : quo Unigenitus tuus in tua te­cum gloria coaeternus in veritate nostrae carnis visibili­ter corporalis apparuit. Sed et me­moriam venerantes.

In Quadragesima praefatio

Aeterne Deus. Qui corporali ieiunio vitia comprimis : mentem ele­vas : virtutem lar­gi­ris et praemia : per Christum, Dominum no­strum. Per quem maiestatem tuam lau­dant angeli. Ut supra.

In Cena Domini et de sancta cruce

Aeterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno crucis constitui­sti : ut unde mors ori­e­batur : inde vita resurgeret. Et, qui in ligno vin­ce­bat : in ligno quoque vinceretur : per Christum, Dominum no­strum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli : ad­orant do­mi­na­ti­o­nes : tre­munt potestates. Ut supra.

Infra actionem

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes : quo Dominus no­ster, Iesus Chri­stus pro nobis est traditus. Sed et memoriam ve­ne­ran­tes.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae : sed et cunctae familiae tu­ae, quam tibi of­fe­ri­mus ob diem : in qua Dominus noster tradidit di­sci­pulis suis corporis et sangui­nis sui mysteria celebranda. Quae­su­mus, Domine, ut placatus accipias : diesque no­stros in tua pace dis­po­nas : atque ab aeterna damnatione nos eripi : et in electorum tu­o­rum iu­be­as grege numerari. Per Christum.

Quam oblationem, tu, Deus, in omnibus, quaesumus, bene X di­ctam : ascri X ptam : ra X tam : rationabilem acceptabilemque facere di­gneris : ut nobis cor X pus et san X gu­is fiat dilectissimi Filii tui, Domini nostri, Iesu Christi. Qui pridie, quam pro nostra omni­umque salute patere­tur : hoc est hodie : accepit panem in sanctas ac vene­ra­bi­les ma­nus su­as. Et cetera.

Praefatio de Resurrectione Domini

Aequum et salutare. Te quidem, Domine, omni tempore : sed in hoc potissimum die glo­ri­o­sius praedicare : cum pascha nostrum immola­tus est, Christus. Ipse enim verus est agnus : qui abstulit peccata mun­di. Qui mortem nostram moriendo destruxit : et vi­tam resurgen­do reparavit. Et ideo cum angelis.

Infra actionem

Communicantes et diem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini nostri, Iesu Christi secundum carnem. Sed et memoriam ve­ne­rantes. In primis gloriosae semper Vir­ginis Mariae, Genitricis eius­dem Domini nostri, Iesu Christi. Sed et beatorum apo­sto­lorum.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae : sed et cunctae familiae tu­ae, quam tibi of­fe­rimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto : tri­bu­ens eis remissionem omnium pec­ca­to­rum. Quaesumus, Domine, ut placatus accipias.

Praefatio in Ascensione Domini

Aeterne Deus : per Christum, Dominum nostrum. Qui post resur­re­cti­o­nem suam omni­bus discipulis suis manifestus apparuit : et, ipsis cer­nen­ti­bus, est elevatus in cae­lum, ut nos divinitatis suae tri­bu­e­ret esse participes. Et ideo cum angelis et ar­chan­gelis : cum thro­nis et dominationibus. Cumque omni militia. Ut supra.

Infra actionem

Com­municantes et diem sacratissimam celebrantes : quo Dominus noster, Unigenitus Fi­li­us tuus : unitam fragilitatis nostrae substanti­am : in gloriae suae dextera collocavit. Sed et memoriam venerantes.

In vigilia Pentecostes infra actionem

Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes Pentecostes : quo Spiritus San­ctus apostolos plebemque credentium praesentia su­ae maiestatis implevit. Sed et me­mo­ri­am venerantes.

Praefatio in die Pentecostes

Ae­terne Deus. Per Christum, Dominum nostrum. Qui, ascendens su­per omnes cae­los : sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiri­tum San­ctum : hodierna die in fi­li­os adoptionis effudit. Quapropter pro­fu­sis gaudiis : totus in orbe terrarum mundus ex­sul­tat. Sed et su­per­nae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae con­ci­nunt, sine fine dicentes.

Infra actionem

Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes : quo Spiritus San­ctus apostolis in igneis linguis apparuit. Sed et me­mo­ri­am.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae : sed et cunctae familiae tu­ae, quam tibi of­fe­ri­mus pro his quoque : quos regenerare di­gnatus es ex aqua et Spiritu Sancto : tr­i­bu­ens eis remissionem omni­um pec­catorum. Quaesumus, Domine, ut pla­ca­tus.

Praefatio de Sancta Trinitate

Aeterne Deus. Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus : unus es Do­mi­nus. Non in unius singularitate personae : sed in uni­us Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria, revelante te, cre­di­mus, hoc de Filio tuo : hoc de Spiritu San­cto : sine differentia dis­cre­ti­o­nis sentimus. Ut in confessione verae sempiternae­que Deitatis : et in per­sonis proprietas : et in essentia unitas : et in maiestate ad­ore­tur ae­qua­li­tas. Quam laudant angeli atque archangeli, Cherubim quo­que et Se­ra­phim : qui non cessant clamare cottidie, una voce di­cen­tes.

Praefatio de beata Virgine

Aeterne Deus. Et te in veneratione beatae Mariae semper Virginis ex­sul­tantibus ani­mis col­laudare, benedicere et praedicare. Quae et Unigenitum tuum Sancti Spi­ritus ob­umbratione concepit : et, vir­gi­ni­tatis gloria permanente, huic mundo lu­men ae­ter­num effudit : Ie­sum Christum, Dominum nostrum. Per quem maiestatem. Ut su­pra.

De apostolis et angelis

Aequum et salutare. Te, Domine, suppliciter exorare : ut gre­gem tuum, pastor aeter­ne, non deseras : sed per beatos apostolos tu­os continua protectione custodias. Ut is­dem rectoribus gubernetur : quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pa­sto­res. Et ideo cum angelis. Ut su­pra. 

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

Nincs új bejegyzés.