Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 8. óra

2008.11.05

Az alábbi szövegekből legalább a keresztvíz megáldását és a szüzek szentelését olvassák el, aki még bírja, vegye hozzá a húsvéti gyertya és a krizma szentelését.

A PREX MŰFAJA 

Benedictio aquæ baptismalis

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui invisíbili poténtia sacramentórum tuórum mirabíliter operáris efféctum, et, licet nos tantis mystériis exsequéndis simus indígni, tu tamen grátiæ tuæ dona non déserens, étiam ad nostras preces aures tuæ pietátis inclínas: Deus, cuius Spíritus super aquas inter ipsa mundi primórdia ferebátur, ut iam tunc virtútem sanctificatiónis aquárum natúra concíperet: Deus, qui nocéntis mundi crímina per aquas ábluens, regeneratiónis spéciem in ipsa dilúvii effusióne signásti, ut, uníus eiusdémque eleménti mystério et finis esset vítiis, et orígo virtútibus: réspice, Dómine, in fáciem Ecclésiæ tuæ, et multíplica in ea regeneratiónes tuas, qui grátiæ tuæ affluéntis ímpetu lætíficas civitátem tuam, fontémque baptísmatis áperis toto orbe terrárum géntibus innovándis, ut tuæ maiestátis império sumat Unigéniti tui grátiam de Spíritu Sancto. Qui hanc aquam, regenerándis homínibus præparátam, arcána sui núminis admixtióne fecúndet, ut, santificatióne concépta, ab immaculáto divíni fontis útero in novam renáta creatúram, progénies cæléstis emérgat, et quos aut sexus in córpore, aut ætas discérnit in témpore, omnes in unam páriat grátia mater infántiam. Procul ergo hic, iubénte te, Dómine, omnis spíritus immúndus abscédat, procul tota nequítia diabólicæ fraudis absístat! Nihil hic loci hábeat contráriæ virtútis admíxtio, non insidiándo circúmvolet, non laténdo súbrepat, non inficiéndo corrúmpat! Sit hæc sancta et ínnocens creatúra líbera ab omnis impugnatóris incúrsu, et totíus nequítiæ purgáta discéssu. Sit fons vivus, aqua regénerans, unda puríficans, ut omnes hoc lavácro salútifero diluéndi, operánte in eis Spíritu Sancto, perféctæ purgatiónis indulgéntiam consequántur! Unde benedíco te, creatúra aquæ, per Deum X vivum, per Deum X verum, per Deum X sanctum, per Deum, qui te in princípio verbo separávit ab árida, cuius Spíritus super te ferebátur, qui de paradísi fonte manáre fecit, et in quáttuor flumínibus totam terram rigáre præcépit, qui te in desérto amáram, suavitáte índita, fecit esse potábilem, et sitiénti pópulo de petra prodúxit. Bene X dico te et per Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, qui te in Cana Galilǽæ signo admirábili, sua poténtia convértit in vinum, qui pédibus super te ambulávit, et a Ioánne in Iordáne in te baptizátus est, qui te una cum sánguine de látere suo prodúxit, et discípulis suis iússit, ut credéntes baptizaréntur in te, dicens: « Ite, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti! » Hæc nobis præcépta servántibus, tu, Deus omnípotens, clemens adésto, tu benígnus aspíra! Tu has símplices aquas tuo ore benedícito, ut præter naturálem emundatiónem, quam lavándis possunt adhibére corpóribus, sint étiam purificándis méntibus efficáces! Descéndat in hanc plenitúdinem fontis virtus Spíritus Sancti, totámque huius aquæ substántiam regenerándi fecúndet efféctu! Hic ómnium peccatórum máculæ deleántur, hic natúra ad imáginem tuam cóndita et ad honórem sui reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur, ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in vere innocéntiæ novam infántiam renascátur! Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos et sǽculum per ignem. Amen.

Santificétur et fecundétur fons iste óleo salútis renascéntibus ex eo, in vitam ætérnam. Amen. Infúsio chrísmatis Dómini nostri Iesu Christi, et Spíritus Sancti Parácliti, fiat in nómine sanctæ Trinitátis. Amen. Commíxtio chrísmatis sanctificatiónis, et ólei unctiónis, et aquæ baptísmatis, páriter fiat in nómine Pa X tris, et Fí X lii, et Spíritus X Sancti. Amen.

Benedictio et consecratio virginum

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, castórum córporum benígnus habitátor, et incorruptárum, Deus, amátor animárum, qui humánam substántiam in primis homínibus diabólica fraude vitiátam, ita in verbo tuo, per quod ómnia facta sunt, réparas, ut eam non solum ad primæ oríginis innocéntiam révoces, sed étiam ad experiéntiam æternórum bonórum, quæ novo in sǽculo sunt habénda, perdúcas, et obstríctos adhuc conditióne mortálium iam ad similitúdinem próvehas angelórum: réspice, Dómine, super has fámulas tuas, quæ in manu tua continéntiæ suæ propósitum collocántes, tibi devotiónem suam ófferunt, a quo et ipsæ vota assumpsérunt. Quómodo enim ánimus mortáli carne circúmdatus legem natúræ, libertátem licéntiæ, vim consuetúdinis et stímulos ætátis evínceret, nisi tu, Deus, per líberum arbítrium hunc in eis amórem virginitátis cleménter accénderes, tu hanc cupiditátem in eárum córdibus benígnus áleres, tu fortitúdinem ministráres? Effúsa namque in omnes gentes grátia tua, ex omni natióne, quæ sub cælo est, in stellárum innumerábilem númerum, novi Testaménti herédibus adoptátis, inter céteras virtútes, quas fíliis tuis non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, sed de Spíritu Sancto tuo génitis indidísti, étiam hoc donum in quasdam mentes de largitátis tuæ fonte deflúxit, ut cum honórem nuptiárum nulla interdícta minuíssent, ac super sanctum coniúgium nuptiális benedíctio permanéret, exsísterent tamen sublimióres ánimæ, quæ in viri ac muliéris cópula fastidírent conúbium, concupíscerent sacraméntum, nec imitárentur, quod núptiis ágitur, sed dilígerent, quod núptiis prænotátur. Agnóvit auctórem suum beáta virgínitas, et ǽmula integritátis angélicæ, illíus thálamo, illíus cubículo se devóvit, qui sic perpétuæ virginitátis est sponsus, quemádmodum perpétuæ virginitátis est fílius. Implorántibus ergo auxílium tuum, Dómine, et confirmári se benedictiónis tuæ consecratióne cupiéntibus, da protectiónis tuæ munímen et régimen, ne hostis antíquus, qui excellentióra stúdia subtilióribus inféstat insídiis, ad observándam perféctæ continéntiæ palmam, per áliquam mentis serpat in cúriam, et rápiat de propósito vírginum, quod étiam móribus decet inésse nuptiárum. Sit in eis, Dómine, per donum spíritus tui prudens modéstia, sápiens benígnitas, gravis lénitas, casta libértas! In caritáte férveant, et nihil extra te díligant! Laudabíliter vivant, laudárique non áppetant! Te in sanctitáte córporis, te in ánimæ suæ puritáte gloríficent! Amóre te tímeant, amóre tibi sérviant! Tu eis sis honor, tu gáudium, tu volúntas, tu in mæróre solátium, tu in ambiguitáte consílium, tu in iniúria defénsio, in tribulatióne patiéntia, in paupertáte abundántia, in ieiúnio cibus, in infirmitáte medicína! In te hábeant ómnia, quem dilígere áppetant super ómnia, per te, quod sunt proféssæ, custódiant! Scrutatóri péctorum non córpore placitúræ, sed mente, tránseant in númerum puellárum sapiéntum, ut cæléstem sponsum, virtútum accénsis lampádibus, cum óleo præparatiónis exspéctent, nec turbátæ improvíso regis advéntu, sed secúræ cum lúmine, et præcedéntium vírginum choro iunctæ, iucundánter occúrrant. Et ne excludántur cum stultis, sed regálem iánuam cum sapiéntibus virgínibus licénter intróeant, et in Agni tui perpétuo comitátu probábiles mansúra castitáte permáneant. Quátenus centésimi fructus, dono virginitátis decorári, te donánte, mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

Dedicatio ecclesiæ

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, adésto précibus nostris, adésto sacraméntis, adésto étiam piis famulórum tuórum labóribus, nobísque misericórdiam tuam poscéntibus! Descéndat quoque in hanc ecclésiam tuam, quam sub invocatióne sancti nóminis tui, in honórem sanctæ crucis, in qua coætérnus tibi Fílius tuus, Dóminus noster Iesus Christus pro redemptióne mundi pati dignátus est, et memóriam sancti tui N. nos indígni consecrámus, Spíritus Sanctus tuus, septifórmis grátiæ ubertáte redúndans, ut quotiescúmque in hac domo tua sanctum nomen tuum fúerit invocátum, eórum, qui te invocáverint, a te pio Dómino preces exaudiántur. O, beáta et sancta Trínitas, quæ ómnia puríficas, ómnia mundas, et ómnia perórnas! O, beáta maiéstas Dei, quæ cuncta imples, cuncta cóntines, cuncta dispónis! O, beáta et sancta manus Dei, quæ ómnia sanctíficas, ómnia benedícis, ómnia locúpletas! O, sancte sanctórum Deus, tuam cleméntiam humíllima devotióne depóscimus, ut hanc Ecclésiam tuam per nostræ humilitátis famulátum in honórem sanctæ et victoriosíssimæ crucis, et memóriam sancti tui N. puri Xficáre, bene Xdícere, et conse Xcráre, perpétua sanctificatiónis tuæ ubertáte dignéris. Hic quoque sacerdótes sacrifícia tibi laudis ófferant! Hic fidéles pópuli vota persólvant! Hic peccatórum ónera solvántur, fidelésque lapsi reparéntur! In hac ergo, quǽsumus, Dómine, domo tua Spíritus Sancti grátia ægróti sanéntur, infírmi recuperéntur, claudi curéntur, leprósi mundéntur, cæci illuminéntur, dæmónia eiiciántur. Cunctórum hic debílium incómmoda, te, Dómine, annuénte, pellántur, omniúmque víncula peccatórum absolvántur, ut omnes, qui hoc templum benefícia iuste deprecatúri ingrediúntur, cuncta se impetrásse læténtur, ut concéssa misericórdia, quam precántur, perpétuo miseratiónis tuæ múnere gloriéntur. Per eúndem Dóminum nostrum, Iesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen. 

Consecratio novæ nuptæ

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui potestáte virtútis tuæ de níhilo cuncta fecísti: qui, dispósitis universitátis exórdiis, hómini ad imáginem Dei facto ídeo inseparábile mulíeris adiutórium condidísti, ut femíneo córpori de viríli dares carne princípium, docens quod ex uno placuísset instítui, numquam licére disiúngi: Deus, qui tam excellénti mystério coniugálem cópulam consecrásti, ut Christi et Ecclésiæ sacraméntum præsignáres in fœdere nuptiárum: Deus, per quem múlier iúngitur viro, et socíetas principáliter ordináta, ea benedictióne donátur, quæ sola nec per originális peccáti pœnam, nec per dilúvii est abláta senténtiam: réspice propítius super hanc fámulam tuam, quæ maritáli iungénda consórtio, tua se éxpetit protectióne muníri! Sit in ea iugum dilectiónis et pacis, fidélis et casta nubat in Christo, imitatríxque sanctárum permáneat feminárum! Sit amábilis viro suo, ut Rachel, sápiens, ut Rebécca, longaéva et fidélis, ut Sara, nihil in ea ex áctibus suis ille auctor prævaricatiónis usúrpet, nexa fídei mandatísque permáneat, uni thoro iuncta, contáctos illícitos fúgiat, múniat infirmitátem suam róbore disciplínæ, sit verecúndia gravis, pudóre venerábilis, doctrínis cæléstibus erudíta, sit fecúnda in sóbole, sit probáta et ínnocens, et ad beatórum réquiem atque ad cæléstia regna pervéniat, et vídeant ambo fílios filiórum suórum usque in tértiam et quartam generatiónem, et ad optátam pervéniant senectútem! Per eúndem Dóminum.

Ordinatio presbyteri

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, honórum auctor, et distribútor ómnium dignitátum, per quem profíciunt univérsa, per quem cuncta firmántur, amplificátis semper in mélius natúræ rationális increméntis, per órdinem cóngrua ratióne dispósitum. Unde et sacerdotáles gradus, atque offícia Levitárum sacraméntis mýsticis institúta crevérunt, ut cum pontífices summos regéndis pópulis præfecísses, ad eórum societátis et óperis adiuméntum sequéntis órdinis viros et secúndæ dignitátis elígeres. Sic in erémo per septuagínta virórum prudéntium mentes Móysi spíritum propagásti, quibus ille adiutóribus usus, in pópulo innúmeras multitúdines fácile gubernávit. Sic in Eleázarum et Ithámarum, fílios Aaron patérnæ plenitúdinis abundántiam transfudísti, ut ad hóstias salutáres et frequentióris offícii sacraménta ministérium suffíceret sacerdótum. Hac providéntia, Dómine, Apóstolis Fílii tui doctóres fídei cómites addidísti, quibus illi orbem totum secúndis prædicatiónibus implevérunt. Quápropter infirmitáti quoque nostræ, Dómine, quæ quǽsumus, hæc adiuménta largíre, qui quanto fragilióres sumus, tanto his plúribus indigémus. Da, quǽsumus, omnípotens Pater, in hos fámulos tuos presbytérii dignitátem, ínnova in viscéribus eórum spíritum sanctitátis, ut accéptum a te, Deus, secúndi mériti munus, obtíneant, censurámque morum exémplo suæ conversatiónis insínuent. Sint próvidi cooperatóres órdinis nostri, elúceat in eis totíus forma iustítiæ, ut bonam ratiónem dispensatiónis sibi créditæ redditúri, ætérnæ beatitúdinis prǽmia consequántur!

Benedictio chrismatis

 

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui in princípio inter cétera bonitátis tuæ múnera terram prodúcere fructífera ligna iussísti, inter quæ huius pinguíssimi liquóris minístræ, olívæ nasceréntur, quárum fructus sacro chrísmati deservíret. Nam et David prophético spíritu grátiæ tuæ sacraménta prænóscens, vultus nostros in óleo exhilarándos esse cantávit. Et cum mundi crímina dilúvio quondam expiaréntur effúso, similitúdinem futúri múneris colúmba demónstrans, per olívæ ramum pacem terris rédditam nuntiávit. Quod in novíssimis tempóribus maniféstis est efféctibus declarátum, cum baptísmatis aquis ómnium críminum commíssa deléntibus, hæc ólei únctio vultus nostros iucúndos éfficit ac serénos. Inde étiam Móysi, fámulo tuo mandátum dedísti, ut Aaron, fratrem suum prius aqua lotum, per infusiónem huius unguénti constitúeret sacerdótem. Accéssit ad hoc ámplior honor, cum Fílius tuus, Iesus Christus, Dóminus noster lavári se a Ioánne undis Iordánicis exegísset, ut Spíritu Sancto in colúmbæ similitúdine désuper misso, Unigénitum tuum, in quo tibi óptime complacuísse testimónio subsequéntis vocis osténderes, et hoc illud esse manifestíssime comprobáres, quod cum óleo lætítiæ præ consórtibus suis ungéndum David prophéta cecinísset. Te ígitur deprecámur, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, per eúndem Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, ut huius creatúræ pinguédinem sanctificáre tua benedictióne dignéris, et Sancti Spíritus ei admíscere virtútem, cooperánte Christi, Fílii tui poténtia, a cuius nómine sancto chrisma nomen accépit, unde unxísti sacerdótes, reges, prophétas et mártyres, ut spirituális lavácri baptísmo renovándis creatúram chrísmatis in sacraméntum perféctæ salútis vitǽque confírmes, ut sanctificatióne unctiónis infúsa, corruptióne primæ nativitátis absórpta, sanctum unicuiúsque templum acceptábilis vitæ innocéntiæ odóre redoléscat, ut secúndum constitutiónis tuæ sacraméntum, régio et sacerdotáli propheticóque honóre perfúsi, vestiménto incorrúpti múneris induántur, ut sit his, qui renáti fúerint ex aqua et Spíritu Sancto, chrisma salútis, eósque ætérnæ vitæ partícipes, et cæléstis glóriæ fáciat esse consórtes.

Ordinatio diaconi

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, honórum dator, ordinúmque distribútor atque officiórum dispósitor, qui in te manens ínnovas ómnia, et cuncta dispónis per Verbum, virtútem, sapientiámque tuam, Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, sempitérna providéntia prǽparas, et síngulis quibúsque tempóribus aptánda dispénsas. Cuius corpus, Ecclésiam vidélicet tuam cæléstium gratiárum varietáte distínctam, suorúmque connéxam distinctióne membrórum, per legem mirábilem totíus compáginis unítam, in augméntum templi tui créscere, dilataríque largíris; sacri múneris servitútem trinis grádibus ministrórum nómini tuo militáre constítuens; eléctis ab inítio Levi fíliis, qui in mýsticis operatiónibus domus tuæ fidélibus excúbiis permanéntes, hæreditátem benedictiónis ætérnæ forte perpétua possidérent. Super hos quoque fámulos tuos, quǽsumus, Dómine, placátus inténde, quos tuis sacris altáribus servitúros in offícium diaconátus supplíciter dedicámus. Et nos quidem tamquam hómines divíni sensus, et summæ ratiónis ignári, horum vitam, quantum póssumus, æstimámus. Te autem, Dómine, quæ nobis sunt ignóta, non tránseunt, te occúlta non fallunt. Tu cógnitor es secretórum, tu scrutátor es córdium. Tu horum vitam cælésti póteris examináre iudício, quo semper prǽvales et admíssa purgáre, et ea, quæ sunt agénda, concédere.

Emítte in eos, quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum, quo in opus ministérii tui fidéliter exsequéndi septifórmis grátiæ tuæ múnere roboréntur. Abúndet in eis totíus forma virtútis, auctóritas modésta, pudor constans, innocéntiæ púritas, et spirituális observántia disciplínæ. In móribus eórum præcépta tua fúlgeant, ut suæ castitátis exémplo imitatiónem sanctam plebs acquírat; et bonum consciéntiæ testimónium præferéntes, in Christo firmi et stábiles perséverent, dignísque succéssibus de inferióri gradu per grátiam tuam cápere potióra mereántur.

Consecratio electi in episcopum

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, honor ómnium dignitátum, quæ glóriæ tuæ sacris famulántur ordínibus. Deus, qui Móysen fámulum tuum secréti familiáris affátu inter cétera cæléstis documénta cultúræ, de hábitu quoque induménti sacerdotális instítuens, eléctum Aaron mýstico amíctu vestri inter sacra iússisti, ut intelligéntiæ sensum de exémplis priórum cáperet secutúra postéritas, ne erudítio doctrínæ tuæ ulli deésset ætáti. Cum et apud véteres reveréntiam ipsa significatiónum spécies obtinéret, et apud nos certióra essent experiménta rerum, quam ænígmata figurárum. Illíus namque sacerdótii anterióris habitátus nostræ mentis ornátus est et pontificálem glóriam non iam nobis honor comméndat véstium, sed splendor animárum. Quia et illa, quæ tunc carnálibus blandiebántur obtútibus, ea pótius, quæ in ipsis erant, intelligénda poscébant. Et idcírco huic fámulo tuo, quem ad summi sacerdótii ministérium elegísti, hanc, quǽsumus, Dómine, grátiam largiáris, ut quidquid illa velámina in fulgóre auri, in nitóre gemmárum, et in multi modi óperis varietáte signábant, hoc in eius móribus actibúsque claréscat. Comple in sacerdóte tuo ministérii tui summam et ornaméntis totíus glorificatiónis instrúctum, cæléstis unguénti rore sanctífica.

Hoc, Dómine, copióse in caput eius ínfluat, hoc in oris subiécta decúrrat, hoc in totíus córporis extréma descéndat, ut tui spíritus virtus et interióra eius répleat, et exterióra circúmtegat. Abúndet in eo constántia fídei, púritas dilectiónis, sincéritas pacis. Sint speciósi múnere tuo pedes eius ad evangelizándum pacem, ad evangelizándum bona tua. Da ei, Dómine, ministérium reconciliatiónis inn verbo et in factis, in virúte signórum et prodigiórum. Sit sermo eius et prædicátio non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis. Da ei, Dómine, claves regni cælórum, ut utátur, non gloriétur potestáte, quam tríbuis in ædificatiónem, non in destructiónem. Quodcúmque ligáverit super terram, sit ligátum et in cælis, et quodcúmque sólverit super terram, sit solútum et in cælis. Quorum retinúerit peccáta, reténta sint, quorum remíserit, tu remíttas. Qui maledíxerit ei, sit ille maledíctus, et qui benedíxerit ei, benedictiónibus repleátur. Sit fidélis servus et prudens, quam constítuas tu, Dómine, super famíliam tuam, ut det illis cibum in témpore opportúno et exhíbeat omnem hóminem perféctum. Sit solicitúdine ímpiger, sit spíritu fervens, óderit supérbiam, humilitátem et veritátem díligat, neque eam umquam déferat, aut láudibus aut timóre superátus. Non ponat lucem ténebras, nec ténebras lucem, non dicat malum bonum, nec bonum malum. Sit sapiéntibus et insipiéntibus débitor, ut fructum de proféctu ómnium consequátur. Tríbuas ei, Dómine, cathédram episcopálem, ad regéndum Ecclésiam tuam, et plebem sibi commíssam. Sis ei auctóritas, sis ei potéstas, sis ei fírmitas. Multíplica super eum benedictiónem et grátiam tuam, ut ad exorándam semper misericórdiam tuam tuo múnere idóneus et tua grátia possit esse devótus.

Benedictio cerei paschalis

Exsúltet iam angélica turba cælórum, exsúltent divína mystéria, et pro tanti regis victória, tuba ínsonet salutáris! Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus, et ætérni regis splendóre illustráta, totíus orbis se séntiat amisísse calíginem! Lætétur et mater Ecclésia, tanti lúminis adornáta fulgóribus, et magnis populórum vócibus hæc aula resúltet!

Quaprópter astántes vos, fratres caríssimi, ad tam miram huius sancti lúminis claritátem, una mecum quæso, Dei omnipoténtis misericórdiam invocáte. Ut, qui me non meis méritis intra Levitárum númerum dignátus est aggregáre, lúminis sui claritátem infúndens, cérei huius laudem implére perfíciat. Per ómnia sǽcula sæculórum…

Vere dignum et iustum est, invisíbilem Deum Patrem omnipoténtem Filiúmque eius unigénitum, Dóminum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre. Qui pro nobis ætérno Patri Adæ débitum solvit, et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit. Hæc sunt enim festa paschália, in quibus verus illet Agnus occíditur, cuius sánguine postes fidélium consecrántur. Hæc nox est, in qui primum patres nostros, fílios Israel edúctos de Ægýpto, mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti. Hæc ígitur nox est, quæ peccatórum ténebras, colúmnæ illuminatióne purgávit. Hæc nox est, quæ hódie per univérsum mundum in Christo credéntes, a vítiis sǽculi et calígine peccatórum segregátos, reddit grátiæ, sóciat sanctitáti. Hæc nox est, in qui destrúctis vínculis mortis, Christus ab ínferis victor ascéndit. Nihil enim nobis nasci prófuit, nisi rédimi profuísset. O mira circa nos tuæ pietátis dignátio! O inæstimábilis diléctio caritátis, ut servum redímeres, Fílium tradidísti! O certe necessárium Adæ peccátum, quod Christi morte delétum est! O felix culpa, quæ talem ac tantum méruit habére Redemptórem! O vere beáta nox, quæ sola méruit scire tempus et horam, in qui Christus ab ínferis resurréxit! Hæc nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminábitur, et nox illuminátio mea in delíciis meis. Huius ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat, et reddit innocéntiam lapsis et mœstis lætítiam. Fugat ódia, concórdiam parat, et curvat impéria. In huius ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater, incénsi huius sacrifícium vespertínum, quod tibi in hac cerei oblatióne solémni, per ministrórum manus de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia. Sed iam colúmnæ huius præcónia nóvimus, quam in honórem Dei rútilans ignis accéndit. Qui licet sit divísus in partes, mutuáti tamen lúminis detriménta non novit. Alitur enim liquántibus ceris, quas in substántiam pretiósæ huius lámpadis, apis mater edúxit. O vere beáta nox, quæ exspoliávit Ægýptios, ditávit Hebrǽos! Nox, in qui terrénis cæléstia, humánis divína iungúntur. Orámus ergo te, Dómine, un céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus, ad noctis huius calíginem destruéndam, indefíciens persevéret. Et in odórem suavitátis accéptus, supérnis lumináribus misceátur. Flammas eius lúcifer matutínus invéniat. Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum. Ille, qui regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit. Precámur ergo te, Dómine, ut nos fámulos tuos, omnémque clerum, et devotíssimum pópulum, una cum beatíssimo papa nostro N. et antístite nostro N., quiéte témporum concéssa, in his paschálibus gáudiis, assídua protectióne régere, gubernáre, et conserváre dignéris. Réspice étiam ad eos, qui nos in potestáte regunt, et, ineffábili pietátis et mosericórdiæ tuæ múnere, dírige cogitatiónes eórum ad iustítiam et pacem, ut de terréna operositáte ad cæléstem pátriam pervéniat cum omni pópulo tuo. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

 

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

Nincs új bejegyzés.