Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 7. óra

2008.10.22
S. Ambrosius Mediolanensis: De sacramentis III. 1.5; IV. 5.21–22., 6.26–27.
 
5. Non ignoramus, quod ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cuius typum in omnibus sequimur et formam: hanc tamen consuetudinem non habet, ut pedes lavet. Vide ergo, forte propter multitudinem declinavit! Sunt tamen, qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non in baptismate, non in regeneratione: sed quasi hospiti pedes lavandi sint. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis. Denique audi quia mysterium est et sanctificatio: « Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem. » (J 13,8) Hoc ideo dico, non quod alios reprehendam, sed mea officia ipse commendem. In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam: sed tamen et nos homines sensum habemus; ideo quod alibi rectius servatur, et nos rectius custodimus.
 
21. Vis scire, quia verbis caelestibus consecratur? Accipe, quae sunt verba! Dicit sacerdos: « Fac nobis – inquit – hanc oblationem ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem: quod figura est corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi. Qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit in caelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, fregit, fractumque apostolis suis et discipulis suis tradidit, dicens: ‘Accipite, et edite ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum, quod pro multis confringetur.’ (L 22,19)
22. Similiter etiam calicem, postquam cenatum est, pridie, quam pateretur, accepit, respexit in caelum, ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, apostolis suis et discipulis suis tradidit, dicens: ‘Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus.’ » (Mt 26,27–28) Vide illa omnia! Illa verba evangelistae sunt usque ad « Accipite », sive « corpus », sive « sanguinem ». Inde verba sunt Christi: « Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus. » Et vide singula!
23. « Qui pridie – inquit –, quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem. » Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique audi dicentem: « Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum »! Et ante verba Christi, calix est vini et aquae plenus: ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur, qui plebem redemit. Ergo videte, quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere! Deinde ipse Dominus Iesus testificatur nobis, quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Numquid debemus de eius fide et testificatione dubitare?
24. Iam redi mecum ad propositionem meam! Magnum quidem et venerabile, quod manna Iudaeis pluit e caelo (Ex 16,13): sed intellige! Quid est amplius, manna de caelo, an corpus Christi? Corpus utique Christi, qui auctor est caeli. Deinde, manna qui manducavit, mortuus est: qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum, et non morietur in aeternum.
25. Ergo non otiose dicis tu: « Amen », iam in spiritu confitens, quod accipias corpus Christi. Dicit tibi sacerdos: « Corpus Christi »; et tu dicis: « Amen », hoc est, « verum ». Quod confitetur lingua, teneat affectus!
26. Ut scias autem hoc esse sacramentum, huius figura ante praecessit. Deinde, quantum sit sacramentum, cognosce! Vide, quid dicat: « Quotiescumque hoc feceritis, toties commemorationem mei facietis, donec iterum adveniam »! (1K 11,26)
27. Et sacerdos dicit: « Ergo memores gloriosissimae eius passionis, et ab inferis resurrectionis, et in caelum ascensionis, offerimus tibi hanc immaculatam hostiam, rationabilem hostiam, incruentam hostiam, hunc panem sanctum, et calicem vitae aeternae: et petimus et precamur, ut hanc oblationem suscipias in sublimi altari tuo per manus angelorum tuorum, sicut suscipere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos Melchisedech. »
 
Canon missae
 
Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas et benedicas haec do + na, haec mu + nera, haec sancta sacri + ficia illibata. In primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo, papa nostro, N. et archiepiscopo nostro, N. et rege nostro, N. et omnibus orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.
Hic recitentur nomina vivorum.
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, N. et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibique reddunt vota sua, aeterno Deo, vivo et vero.
Infra actionem.
Communicantes et memoriam venerantes. In primis gloriosae semperque Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri, Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae mu + niamur auxilio. Per eundem Christum.
Hic inclinet se.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias. Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eri + pi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, bene + dictam, ascri + ptam, ra + tam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis cor + pus et san + guis, fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri, Iesu Christi.
Hic tergat manus ad corporale, et accipiens oblatam in manus, dicens.
Qui pridie, quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et, elevatis oculis in caelum ad te, Deum, Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, bene + dixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens. Accipite, et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum.
Hic elevet corpus dominicum. Deinde accipiat calicem, dicens.
Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem, in sanctas ac venerabiles manus suas. Item tibi gratias agens, benedi + xit, deditque discipulis suis, dicens. Accipite, et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotienscumque feceritis, in mei memoriam facietis.
Hic elevet calicem, et postea reponat, et cooperiat, atque manus extendat in modum crucis, et dicat.
Unde et memores, Domine, nos, tui servi, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi, Filii tui, Dei et Domini nostri. Tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis offerimus praeclarae maiestati tuae, de tuis donis ac datis, hostiam pu + ram, hostiam san + ctam, hostiam immacu + latam, pa + nem sanctum vitae aeternae, et cali + cem salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui, iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri, Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus, Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.
Hic inclinet se profunde, et dicat.
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae, ut, quotquot ex hac (Hic osculetur altare.) altaris participatione, sacrosanctum Filii tui cor  pus et san  guinem sumpserimus, omni (Hic signet seipsum.) benedictione caelesti et gratia repleamur. Per eundem Christum.
Commemoratio pro defunctis.
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Hic recitentur nomina defunctorum. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis ac pacis ut indulgeas, deprecamur. Per eundem.
Pectus percutiendo et vocem elevando, dicat.
Nobis quoque peccatoribus, famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis apostolis et martyribus. Cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor, admitte. Per Christum Dominum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas. Sancti + ficas. Vivi + ficas. Bene + dicis, et praestas nobis.
Hic deponat corporale, et accepta hostia, tertio cum ea signet super sanguinem, sic dicendo.
Per ip + sum, et cum ip + so, et in ip + so est tibi, Deo, Patri omni + potenti, in unitate Spiri + tus Sancti, omnis honor et gloria.
Hic dextera manu tenens hostiam et calicem, parum erigat cum utraque manu, et dicat alta voce sic.
Per omnia saecula saeculorum. [R.] Amen. Oremus praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere. Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo.
 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

Nincs új bejegyzés.