Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 5. óra

2008.10.08

IV. KORAI KERESZTÉNY IMASZÖVEGEK - 
PREXEK HIPPOLYTUS TRADITIO APOSTOLICÁJÁBAN (III. sz. első fele, Róma)

Oratio consecrationis episcopi (L = veronai palimpszeszt)

D(eu)s et pater d(omi)ni nostri Ie(s)u Chr(ist)i, pater misericordiarum et d(eu)s totius consolationis, qui in excelsis habitas et humilia respices*, qui cognoscis omnia antequam nascantur, tu qui dedisti terminos in ecclesia per verbum gratiae tuae, praedestinans ex principio genus iustorum Abraham, principes et sacerdotes constituens, et s(an)c(tu)m tuum sine ministerio non derelinquens, ex initio saeculi bene tibi placuit in his quos elegisti dari: nunc effunde eam virtutem, quae a te est, principalis sp(iritu)s, quem dedisti dilecto filio tuo Ie(s)u Chr(ist)o, quod donavit sanctis apostolis, qui constituerunt ecclesiam per singula loca sanctificationem tuam, in gloriam et laudem indeficientem nomini tuo. 
Da, cordis cognitor pater, super hunc servum tuum, quem elegisti ad episcopatu(m), pascere gregem sanctam tuam, et primatum sacerdotii tibi exhibere sine repraehensione, servientem noctu et die, incessanter repropitiari vultum tuum et offerre dona sancta<e> ecclesiae tuae, sp(irit)u[m] primatus sacerdotii habere potestatem dimittere peccata secundum mandatum tuum, dare sortes secundum praeceptu(m) tuum, solvere etiam omnem collegationem secundum potestatem quam dedisti apostolis, placere autem tibi in mansuetudine et mundo corde, offerentem tibi odorem suavitatis, per puerum tuum Ie(su)m Chr(istu)m, per quem tibi gloria et potentia et honor, patri et filio cum sp(irit)u s(an)c(t)o et nunc et in saecula saeculorum. Amen.

De oblatione (normalizált szöveg az L változat szerint)

Dóminus vobíscum! 
Et omnes dicant: Et cum spíritu tuo. 
Sursum corda! 
Habémus ad Dóminum. 
Grátias agámus Dómino! 
Dignum et iustum est. 
Et sic iam prosequatur: Grátias tibi reférimus, Deus, per diléctum púerum tuum, Iesum Christum, quem in últimis tempóribus misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, et ángelum voluntátis tuæ, qui est Verbum tuum inseparábile, per quem ómnia fecísti, et beneplácitum tibi fuit, misísti de cælo in mátricem Vírginis, quique in útero hábitus, incarnátus est, et Fílius tibi osténsus est, ex Spíritu Sancto et Vírgine natus. 
Qui voluntátem tuam complens, et pópulum sanctum tibi acquírens, exténdit manus, cum paterétur, ut a passióne liberáret eos, qui in te credidérunt.
Qui cumque traderétur voluntáriæ passióni, ut mortem solvat, et víncula diáboli dirúmpat, et inférnum calcet, et iustos illúminet, et términum figat, et resurrectiónem maniféstet, accípiens panem, grátias tibi agens, dixit: « Accípite, manducáte, hoc est corpus meum, quod pro vobis confringétur! »
Simíliter et cálicem, dicens: « Hic est sanguis meus, qui pro vobis effúnditur. Quando hoc fácitis, meam commemoratiónem fácitis. » Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, offérimus tibi panem et cálicem, grátias tibi agéntes, quia nos dignos habuísti astáre coram te et tibi ministráre.
Et pétimus, ut mittas Spíritum tuum Sanctum in oblatióne sanctæ Ecclésiæ, in unum cóngregans, des ómnibus, qui percípiunt, sanctis in repletiónem Spíritus Sancti, ad confirmatiónem fídei in veritáte, ut te laudémus et glorificémus per púerum tuum, Iesum Christum, per quem tibi glória et honor, Patri et Fílio cum Sancto Spíritu in sancta Ecclésia tua et nunc et in sǽcula sæculórum. Amen.

De oblatione olei (L)

Ut oleum hoc sanctificans das, d(eu)s, sanitatem* utentibus et percipientibus, unde uncxisti reges, sacerdotes et profetas, sic et omnibus gustantib(us) confortationem et sanitatem utentibus illud praebeat.

De oblatione casei et olivarum (L)

Sanctifica lac hoc quod coagulatum est, et nos conquaglans tuae caritati. 
Fac a tua dulcedine non recedere fructum etiam hunc olivae qui est exemplu(m) tuae pinguidinis, quam de ligno fluisti in vitam eis qui sperant in te. 
Tibi gloria, patri et filio cum s(an)c(t)o sp(irit)u in sancta ecclesia et nunc et semper et in omnia saecula saeculoru(m). <Amen>.

De presbyteris (L)

D(eu)s et pater d(omi)ni nostri Ie(s)u Chr(ist)i, respice super servum tuum istum et inpartire sp(iritu)m gratiae et consilii praesbyteris ut adiubet* et gubernet plebem tuam in corde mundo, sicuti respexisti super populum electionis tuae et praecepisti Moysi ut elegeret praesbyteros quos replesti de sp(irit)u tuo quod tu donasti famulo tuo. 
Et nunc, d(omi)ne, praesta indeficienter conservari in nobis sp(iritu)m gratiae tuae et dignos effice ut credentes tibi ministremus in simplicitate cordis, laudantes te per puerum tuu(m) Chr(istu)m Ie(su)m, per quem tibi gloria et virtus, patri et filio cum sp(irit)u s(an)cto in sancta ecclesia et nunc et in saecula saeculorum. Amen.

De diaconis (L, T = Testamentum Domini)

D(eu)s, qui omnia creasti et verbo perordinasti, pater d(omi)ni nostri Ie(s)u Chr(ist)i, quem misisti ministrare tuam voluntatem et manifestare nobis tuum desiderium, da sp(iritu)m s(an)c(tu)m gratiae et sollicitudinis et industriae in hunc servum tuum, quem elegisti ministrare ecclesiae tuae et offerre ... 
in sanctitate ad sanctuarium tuum quae offeruntur ab herede summi sacerdotii, ut, sine reprehensione et pure et munde et in mente pura ministrans, dignus sit gradu hoc magno et excelso per voluntatem tuam.

De traditione baptismi sancti (a rövidebb formulák nélkül, az L változat szerint)

D(omi)ne D(eu)s, qui dignos fecisti eos remissionem mereri peccatorum per lavacrum regenerationis sp(irit)u<s> s(an)c(t)i, inmitte in eos tuam gratiam, ut tibi serviant secundum voluntatem tuam; quoniam tibi est gloria, patri et filio cum sp(irit)u s(an)c(t)o, in sancta ecclesia, et nunc et in saecula saeculorum. Amen.

De introductione lucernae in cena communitatis (E = etióp változat alapján rekonstruálva)

Primum salutabit dicens: Dominus vobiscum. 
Et populus dicet: Cum spiritu tuo. 
Gratias agamus domino. 
Et dicent: Dignum et iustum est; et magnitudo et elevatio cum gloria eum decent. 
Et sursum corda non dicet, quia in oblatione dicitur. Et orabit hoc modo dicens: Gratias agimus tibi, Domine, per filium tuum Iesum Christum dominum nostrum, per quem illuminasti nos, revelans nobis lucem incorruptibilem. Cum perfecimus ergo longitudinem diei et pervenimus ad initium noctis, saturantes nos luce diei quam creasti ad satietatem nostram, et cum nunc egemus luce vesperi per gratiam tuam, laudamus te et glorificamus te per filium tuum Iesum Christum dominum nostrum, per quem tibi gloria et potentia et honor cum sancto spiritu, et nunc et semper et in saeculum saeculi. Amen. Et dicent omnes: Amen.

De fructibus quos oportet offerre episcopo (L)

Gratias tibi agimus, d(eu)s, et offerimus tibi primitivas fructuum, quos dedisti nobis ad percipiendum, per verbum tuum enutriens ea, iubens terrae omnes fructus adferre ad laetitiam et nutrimentum hominum et omnibus animalibus. Super his omnibus laudamus te, d(eu)s, et in omnibus quibus nos iubasti*, adornans nobis omnem creaturam variis fructibus, per puerum tuum Ie(su)m Chr(istu)m dom(inum) nostrum, per quem tibi gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

hhespera@gmail.com

(Mátyás Melinda, 2008.11.09 15:51)

Egy elírást vettünk észre a
De diaconis (L, T = Testamentum Domini) c. szöveg 1. mondatában:
perordinasti helyet praeordinasti szerepel.