Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 4. óra

2008.10.01

(Az utolsó hiján minden Livius-részletet átvettünk. Az alábbiak alkotják az utolsó adag pogány szöveget, megfigyelhető bennük a keresztény prex alapszerkezetének kialakulása és a hivatalos imastílus mellett [ez az állami kultuszban végig megmarad] egy személyesebb hangvételű, de egyben retorikusabb, az archaikus durvaságtól eltávolodó irály fokozatos megjelenése. A gyűjteménybe nem vettem föl a verses szövegeket, és kihagytam a kizárólag magánvallásossághoz kötődő, többnyire mágikus anyagokat is.)

III. CSÁSZÁRKORI POGÁNY IMASZÖVEGEK

A fratres arvales imája az uralkodóért (Kr. u. 86, Domitianus)

Collegi fratrum arvalium vota nuncupaverunt pro salute Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici: "Iuppiter optime maxime Capitoline, si Imperator Caesar, divi Vespasiani filius, Domitianus Augustus Germanicus, pontifex maximus, tribunicia potestate, censor perpetuus, pater patriae, ex cuius incolumitate omnium salus constat, quem no<s> sentimus dicere, vivet domusque eius incolumis erit ante diem undecimum kalendas Februarias, quae proximae populo Romano Quiritibus, rei publicae populi Romani Quiritium erunt, et eum diem eumque salvum servaveris ex periculis, si qua sunt eruntve ante eum diem, eventumque bonum ita, uti nos sentimus dicere, dederis, eumque in eo statu quo nunc <est> aut eo meliore servaveris, custodierisque aeternitate<m> imperi, quod <susci>piendo ampliavit, ut voti compotem rem publicam saepe facias, ast tu ea ita faxis, tum tibi bove aurato vovemus esse futurum."

 A fratres arvales imája az uralkodóért (Kr. u. 101, Traianus)

Iuppiter optime maxime, te precamur quaesumus obtestamurque, uti tu Imperatorem Caesarem, divi Nervae filium, Nervam Traianum Augustum Germanicum, principem parentemque nostrum, pontificem maximum, tribunicia potestate, patrem patriae, quem nos sentimus <dicere, e>x is locis provincisque, quas terra marique adierit, bene adque feliciter incolumem reducem victoremque facias, earumque rerum ei, quas nunc agit actur<usve est, bonum eventum> des, atque in eo statu, quo nunc est, aut eo meliori eum conser<ves eumque reduce>m incolumem victoremque primo quoque tempore in urbem Romam sis<tas, ast tu ea ita facsi>s, tunc tibi nomine collegi fratrum arvalium bove aurato vovimu<s esse futurum. Iu>no regina, quae in verba Iovi optimo maximo pro salute et reditu et vi<ctoria Imperatoris Caesaris, di>vi Nervae fili, Nervae Traiani Augusti Germanici, principis parentisque nostr<i, pontificis maximi, tribunicia potestate, patris> patriae bove aurato vovimus esse futurum, quod hodie vovimus, astu ea ita fa<csis, tunc tib>i in eadem verba nomine collegi fratrum arvalium bove aurata vovimus esse futurum.

Egy Augustus numenjének szentelt oltár fölirata (Kr. u. 11., Narbonne) 

Numen Caesaris Augusti patris patriae, quando tibi hodie hanc aram dabo dedicaboque, his legibus hisque regionibus dabo dedicaboque, quas hic hodie palam dixero, uti infimum solum huiusque arae titulorumque est: si quis tergere ornare reficere volet, quod beneficii causa fiat, ius fasque esto; sive quis hostia sacrum faxit qui magmentum nec protollat, idcirco tamen probe factum esto; si quis huic arae donum dare augereque volet liceto, eademque lex ei dono esto, quae arae est; ceterae leges huic arae titulisque eadem sunto, quae sunt arae Dianae in Aventino. 
Hisce legibus hisque regionibus, sic uti dixi, hanc tibi, aram pro imperatore Caesare Augusto patre patriae pontifice maximo tribunicia potestate XXXV coniuge liberis genteque eius senatu populoque Romano colonis incolisque coloniae Iuliae Paternae Narbonis Martii, qui se Numini eius in perpetuum colendo obligaverunt, doque dedicoque, uti sies volens propitium.

Aritium lakóinak hűségesküje

Ex mei animi sententia, ut ego iis inimicus ero, quos C. Caesari Germanico inimicos esse cognovero, et si quis periculum ei salutique eius in<f>er<t> in<f>er<e>tque, armis bello internecivo terra marique persequi non desinam, quoad poenas ei persolverit, neque me neque liberos meos eius salute cariores habebo, eosque qui in eum hostili animo fuerint, mihi hostes esse ducam; si s<cie>ns fa<ll>o fefellerove, tum me liberosque meos Iuppiter Optimus Maximus ac Divus Augustus ceterique omnes di immortales expertem patria incolumitate fortunisque omnibus faxint.

Ifjabb Plinius Panegyricusának záró imája

In fine orationis praesides custodesque imperi divos ego consul pro rebus humanis, ac te praecipue, Capitolone Iuppiter, precor, ut beneficiis tuis faveas, tantisque muneribus addas perpetuitatem. Audisti quae malo principi precabamur: exaudi quae pro dissimillimo optamus. Non te distringimus votis; non enim pacem, non concordiam, non securitatem, non opes oramus, non honores: simplex cunctaque ista complexum omnium votum est, salus principis. Nec vero novam tibi iniungimus curam. Tu enim iam tunc illum in tutelam recepisti, cum praedonis avidissimi faucibus eripuisti; neque enim sine auxilio tuo, cum altissima quaeque quaterentur, hic, qui omnibus excelsior erat, inconcussus stetit: praeteritus est a pessimo principe, qui praeteriri ab optimo non poterat. Tu clara iudicii tui signa misisti, cum proficiscenti ad exercitum tuo nomine tuo honore cessisti. Tu voce imperatoris quid sentires locutus, filium illi nobis parentem tibi pontificem maximum elegisti. Quo maiore fiducia isdem illis votis, quae ipse pro se nuncupari iubet, oro et obtestor, "si bene rempublicam, si ex utilitate omnium regit", primum, ut illum nepotibus nostris ac pronepotibus serves, deinde ut quandoque ei successorem tribuas, quem genuerit quem formaverit, similemque fecerit adoptato, aut si hoc fato negatur, in consilio sis eligenti monstresque aliquem, quem adoptari in Capitolio deceat.

Ima a Holdhoz (Apuleius) 

Regina caeli, - sive tu Ceres alma frugum parens originalis, quae, repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo nunc Eleusiniam glebam percolis, seu tu caelestis Venus, quae primis rerum exordiis sexuum diversitatem generato Amore sociasti et aeterna subole humano genere propagato nunc circumfluo Paphi sacrario coleris, seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi, seu nocturnis ululatibus horrenda Proserpina triformi facie larvales impetus comprimens terraeque claustra cohibens lucos diversos inerrans vario cultu propitiaris, - ista luce feminea conlustrans cuncta moenia et sudis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina, quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare: tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortunam conlapsam adfirma, tu saevis exanclatis casibus pausam pacemque tribue; sit satis laborum, sit satis periculorum. Depelle quadripedis diram faciem, redde me conspectui meorum, redde me meo Lucio, ac si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit, mori saltem liceat, si non licet vivere.

Ima Íziszhez (Apuleius)

Tu quidem, sancta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris adfectationem miserorum casibus tribuis. Nec dies nec quies nulla ac ne momentum quidem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsis vitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractas licia et Fortunae tempestates mitigas et stellarum noxios meatus cohibes. Te superi colunt, observant inferi, tu rotas orbem, luminas solem, regis mundum, calcas Tartarum. Tibi respondent sidera, redeunt tempora, gaudent numina, serviunt elementa. Tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina. Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo labentes, beluae ponto natantes. At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio; nec mihi vocis ubertas ad dicenda, quae de tua maiestate sentio, sufficit nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series. Ergo quod solum potest religiosus quidem, sed pauper alioquin, efficere curabo: divinos tuos vultus numenque sanctissimum intra pectoris mei secreta conditum perpetuo custodiens imaginabor.

Firmicus Maternus asztrológusi imája (Mathésis)

Sed ne sermo nudus divino praesidio relinquatur, et eum ipsis conatibus adversantis malivoli cuiusdam hominis livor impugnet [et] "Quicumque es deus, qui, per dies singulos, caeli cursum celeri festinatione continuas, qui maris fluctus mobili agitatione perpetuas, qui terrae soliditatem immoto fundamentorum robore roborasti, qui laborem terrenorum corporum nocturnis soporibus recreasti, qui, refectis viribus, rursus gratiam dulcissimi luminis reddis, qui fragilitatem corporis divina mentis inspiratione sustentas, qui omnem operis tui substantiam salutaribus ventorum flatibus vegetas, qui fontium ac fluviorum undas infatigabili necessitate profundis, qui varietatem temporum certis dierum cursibus reddis, solus omnium gubernator et princeps, solus imperator ac dominus, cui tota potestas numinum servit, cuius voluntas perfecti operis substantia est, cuius incorruptis legibus conventa natura cuncta substantia perpetuitatis ornavit, tu, omnium pater pariter ac mater, tu tibi pater ac filius, uno vinculo necessitudinis obligatus, tibi supplices manus tendimus, te trepida cum supplicatione veneramur. Da veniam quod siderum tuorum cursus eorumque efficacias explicare conamur; tuum sit quod ad istam nos interpretationem nescioquid impulit numen. Pura mente et ab omni terrena conversatione seposita et cunctorum flagitiorum labe purgata hos Romanis tuis libros scripsimus, ne, omni disciplinarum arte translata, solum hoc opus extitisse videatur ad quod Romanum non adfectasset ingenium. Vosque perennium siderum cursus, Luna etiam humanorum corporum mater, et tu, o omnium siderum princeps, qui menstruis Lunae cursibus lumen adimis pariter et reddis, Sol optime maxime, qui omnia super omnia per dies singulos maiestatis tuae moderatione componis, per quem cunctis animantibus immortalis anima divina dispositione dividitur, qui solus ianuas aperis sedis supernae, ad cuius arbitrium fatorum ordo disponitur, da veniam quod gracilis sermo ad numinis tui secreta pervenit; non nos sacrilega cupiditas ad hoc studium aut profanae mentis ardor impegit; sed animus divina inspiratione formatus totum conatus est quod didicerat explicare, ut quicquid divini veteres ex Aegyptiis adytis protulerunt, ad Tarpeiae rupis templa perferret. Vestrum itaque date mihi decreti praesidium, et trepidationem animi vestra maiestate firmate, ne numinis vestri praesidio destitutus ordinem non possim promisi operis invenire."

Hermétikus hálaadó ima (Asclepius, IV. sz. 2. fele)

Gratias tibi summe, exsuperantissime; tua enim gratia tantum sumus cognitionis tuae lumen consecuti, nomen sanctum et honorandum, nomen unum, quo solus deus est benedicendus religione paterna, quoniam omnibus paternam pietatem et religionem et amorem et, quaecumque est dulcior efficacia, praebere dignaris condonans nos sensu, ratione, intelligentia: sensu, ut te cognoverimus; ratione, ut te suspicionibus nostris indagemus; cognitione, ut te cognoscentes gaudeamus. Ac numine salvati tuo gaudemus, quod te nobis ostenderis totum; gaudemus, quod nos in corporibus sitos aeternitati fueris consecrare dignatus. Haec est enim humana sola gratulatio, cognitio maiestatis tuae. Cognovimus te et lumen maximum solo intellectu sensibile; intelligimus te, o vitae vera vita, o naturarum omnium fecunda praegnatio; cognovimus te, totius naturae tuo conceptu plenissimae aeterna perseveratio. In omni enim ista oratione adorantes bonum bonitatis tuae hoc tantum deprecamur, ut nos velis servare perseverantes in amore cognitionis tuae et numquam ab hoc vitae genere separari.

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

Nincs új bejegyzés.