Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 2. óra

2008.09.17

A "devotio" Macrobius által megörökített formulájáig jutottunk, a további szöveg és a folytatás az előző bejegyzésben megtalálható. A következőkben a klasszikus prózaíróknál fönnmaradt formulákat olvassuk, ezeket itt, ebben a bejegyzésben folyamatosan fogom feltölteni, kérem, hogy kövessék (keddig bezárólag).

II. Klasszikus szerzők imaszövegei

Cicero imái

Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centu riatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi, fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eveniret.

Quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus Optimum, propter vim Maximum nominavit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerva, quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quaeso, vosque qui maxime me repetistis atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi est proposita contentio, patrii, penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab hominum amentium furore et scelere defendi cuiusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui aut cum totius urbis incendio commisceri, ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori atque ferro, et si iterum cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione devovi ut si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis sustinerem, hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo.

 Ima a Moirákhoz (ludi saeculares, Kr. e. 17.)

Moerae! uti vobis in illeis libris scriptum est, quarumque rerum ergo quodque melius siet populo Romano Quiritibus, vobis novem agnis feminis et novem capris feminis propriis sacrum fiat: vos quaeso precorque, uti imperium maiestatemque populi Romani Quiritium duelli domique auxitis, utique semper Latinus obtemperassit,  incolumitatem sempiternam, victoriam valetudinemque populo Romano Quiritibus duitis faveatisque populo Romano Quiritibus legionibusque populi Romani Quiritium, remque publicam populi Romani Quiritium salvam servetis, maioremque faxitis, uti sitis volentes propitiae populo Romano Quiritibus, Quidecimvirum collegio, mihi, domo, familiae, et uti huius sacrifici acceptrices sitis novem agnarum feminarum et novem caprarum feminarum propriarum inmolandarum; harum rerum ergo macte hac agna femina inmolanda estote, fitote volentes propitiae populo Romano Quiritibus, Quindecimvirum collegio, mihi, domo, familiae.

Ima Júnóhoz (ludi saeculares, Kr. u. 204.)

Iuno regina! ast quid est quod melius siet populo Romano Quiritibus, permitte uti precemur oremus te matres familias CX populi Romani Quiritium nuptae obsecremusque uti tu imperium maiestatemque populi Romani Quiritium duelli domique auxis utique semper Latinus obtemperassit, incolumitatem sempiternam, victoriam valetudinem populo Romano Quiritibus legionibusque   populi Romani Quiritium remque publicam populi Romani Quiritium salvam serves maioremque faxis sisque volens propitia populo Romano Quiritibus, Quindecimviris sacris faciundis, nobis domibus familiis. Haec matres familiae CX populi Romani nuptae genibus nixae precamur oramus obsecramusque.

Numa Pompilius királyi beiktatása

Inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellarunt. Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit; signum contra quo longissime conspectum oculi ferebant animo finivit. Tum, lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, precatus ita est: "Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci." Tum peregit verbis auspicia quae mitti vellet. Quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

A szövetségkötés rítusa

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: "Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" Iubente rege: "Sagmina, inquit, te, rex, posco." Rex ait: "Puram tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea regem ita rogavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." Fetialis erat M. Valerius; patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: "Audi, inquit, Iuppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. Vt illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque." Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit.

A hadüzenet rítusa

Legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filo — lanae uelamen est — "Audi, Iuppiter, inquit, audite, fines" — cuiuscumque gentis sunt, nominat —; "audiat Fas. Ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit". Peragit deinde postulata. Inde Iovem testem facit: "Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier populi Romani mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse." Haec cum fines suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. Si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta — tot enim sollemnes sunt — peractis, bellum ita indicit: "Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, vosque terrestres vosque inferni, audite; ego vos testor populum illum" — quicumque est, nominat — "iniustum esse neque ius persolvere. Sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur".

Decius consul devotiója

In hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce inclamat: "deorum, inquit, ope, M. Valeri, opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani, praei verba quibus me pro legionibus devoveam." Pontifex eum togam praetextam sumere iussit et, velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: "Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles, di Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum hostiumque, dique Manes, vos precor veneror, veniam peto feroque, uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis. Sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica <populi Romani> Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium, legiones auxiliaque hostium mecum deis Manibus Tellurique devoveo."

Expiatio

Vos, di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligatos, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt."

Ver sacrum

His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus, consulente collegium praetore, omnium primum populum consulendum de vere sacro censet: iniussu populi voveri non posse. Rogatus in haec verba populus: "velitis iubeatisne haec sic fieri? Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, si<cut> velim <vov>eamque, salva servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpis sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quaeque profana erunt, Iovi fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. Qui faciet, quando volet quaeque lege volet, facito; quo modo faxit, probe factum esto. Si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. Si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit. Si atro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. Si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, eo populus solutus liber esto."

Tengeri hadjárat indítása

Ubi inluxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto, "divi divaeque, inquit, qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt geruntur postque gerentur, ea mihi populo plebique Romanae, sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam imperium auspiciumque terra mari amnibusque sequuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis; salvos incolumesque victis perduellibus victores spoliis decoratos, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis; quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis." Secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit, tubaque signum dedit proficiscendi.

Ima a háború kimeneteléért

P. Cornelium Cn. f. Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules, inito magistratu, patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret. Ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est; et ita haruspices responderunt: eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. [...] certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus [eo tempore]duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria. Id votum in haec verba, praeeunte P. Licinio pontifice maximo, consul nuncupavit: "Si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus Romanus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. Quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto." Supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

Nincs új bejegyzés.