Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 10. óra

2008.11.19

Collecta

Oratio

Deus virtutum, cuius est totum, quod est optimum : insere pectori­bus nostris amo­rem tui nominis : et praesta in nobis religionis au­g­men­tum : ut, quae sunt bona, nu­tri­as : ac pietatis studio, quae sunt nutrita, custodias. Per.

Oratio

Deus, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis : da populis tuis id amare, quod prae­cipis : id desiderare, quod promittis : ut inter mun­danas varietates : ibi nostra fixa sint corda : ubi vera sunt gaudia. Per.

Oratio

Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis in­choare ieiuniis : ut contra spirituales nequitias pugnaturi : con­tinen­ti­ae muniamur auxiliis. Per Chri­stum Dominum.

Oratio

De­us, qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis ad­i­tum, devicta mor­te, re­serasti : vota nostra, quae praeveniendo aspi­ras : etiam adiuvando prosequere. Per eundem.

Oratio sola

Deus, qui Ecclesiam tuam novo semper fetu multiplicas : concede famulis tuis : ut sa­cra­mentum vivendo teneant : quod fide percepe­runt. Per Dominum nostrum.

Oratio

Deus, qui hodierna die : corda fidelium Sancti Spiritus illustratione do­cuisti : da nobis in eodem Spirito recta sapere : et de eius sem­per consolatione gaudere. Per … eius­dem.

Oratio

Da nobis, quaesumus, Domine : ut et mundi cursus pacifice tuo or­di­ne dirigatur : et Ec­clesia tua tranquilla devotione laetetur. Per Do­mi­num.

Oratio

Pateant aures misericordiae tuae, Domine, precibus supplicantium : et, ut petentibus de­si­derata concedas : fac eos, quae tibi placita sunt, po­stulare. Per Dominum no­strum.

Oratio

Omnipotens, sempiterne Deus : qui infirma mundi eligis : ut fortia quaeque confun­das : concede propitius : ut, qui beatae Agnetis, martyris tuae sollemnia co­li­mus : eius apud te patrocinia sen­ti­a­mus. Per.

Oratio

Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus : vitiorum nostrorum flam­mas exstinguere : qui beato Laurentio, martyri tuo tribuisti tor­men­to­rum suorum incendia superare. Per Dominum.

Oratio

Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra virtute subsistimus : con­ce­de pro­pi­tius : ut in­ter­cessione beati Martini, confessoris tui atque pon­ti­fi­cis : contra omnia adversa mu­ni­amur. Per.

Oratio

Deus, qui hodiernam diem apostolorum tuorum, Petri et Pauli mar­ty­ri­o consecrasti : da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi prae­ce­ptum : per quos religionis sumpsit ex­ordium. Per Dominum.

Secreta

Secreta

Haec sacra nos, Domine, potenti virtute mundatos : ad suum faciant puriores venire prin­cipium. Per.

Secreta

Ac­cepta tibi sit, Domine, quaesumus, hodiernae festivitatis oblatio : ut tua gratia lar­gi­en­te, per haec sacrosancta commercia in illius in­ve­ni­amur forma : in qua tecum est no­stra substantia Iesus Christus, Do­mi­nus noster. Qui tecum.

Secreta

Munera nostra, quaesumus, Domine, nativitatis hodiernae mysteriis : a­p­ta proveniant : ut, sicut homo ge­nitus idem refulsit et Deus : sic nobis haec terrena substantia : con­fe­rat, quod divinum est. Per eundem.

Secreta

Hostias tibi, Domine, pro nati Filii tui apparitione deferimus : sup­pli­ci­ter exorantes : ut, sicut ipse nostrorum est auctor munerum : ita sit ipse misericors et sus­ce­ptor. Qui te­cum.

Secreta

Per haec veniat, quaesumus, Domine, sacramenta nostrae redemptio­nis effectus : qui nos ab humanis retrahat semper excessibus : et ad salutaria cuncta perducat. Per.

Secreta

Concede nobis, Domine Deus noster : ut haec hostia salutaris : et no­stro­rum fiat pur­ga­tio peccatorum : et tuae propitiatio maiestatis. Per.

Secreta

Ipse tibi, quaesumus, Domine, sancte Pater, omnipotens De­us : sa­cri­fi­cium nostrum red­dat acceptum : qui discipulis suis in sui com­me­morationem hoc fieri hodierna tra­di­ti­o­ne monstravit : Iesus Chri­stus, Dominus noster. Qui tecum vivit.

Secreta

Sus­cipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus ho­stia­rum : ut pa­scha­li­bus initiata mysteriis : ad aeternitatis nobis me­de­lam, te operante, proficiant. Per Do­minum.

Secreta

Propitius esto, Domine, supplicationibus nostris : et populi tui ob­la­ti­o­ni­bus preci­bus­que susceptis : omnium nostrorum cor ad te conver­te : ut a terrenis cupiditatibus li­be­ri : ad caelestia desideria transea­mus. Per.

Secreta

Munera nostra, Domine, apud clementiam tuam Dei Genitricis com­men­det oratio : quam idcirco de praesenti saeculo transtulisti : ut pro peccatis nostris apud te fidu­ci­a­li­ter intercedat. Per Dominum.

Secretum

Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostra ieiunia : quae ex­pi­an­do nos tua gratia di­gnos efficiant : et ad sempiterna promissa per­du­cant. Per.

Aliud secretum

Accipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata : et, beatae A­na­stasiae suf­fra­gan­tibus meritis : ad nostrae salutis au­xilium pro­ve­ni­re concede. Per.

Postcommunio

Complenda

Re­fe­cti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine, Deus noster : ut, quod tempore no­strae mortalitatis exsequimur : immortalitatis tuae mu­ne­re consequamur. Per Do­mi­num.

Complenda

Fac nos, quaesumus, Domine, divinitatis tuae sempiterna fruitione re­pleri : quam pre­ti­o­si corporis et sanguinis tui : temporalis perce­ptio prae­fi­gurat. Qui vivis et.

Complenda

Tantis, Domine, repleti muneribus : praesta, quaesumus : ut et sa­lu­ta­ria dona ca­pi­a­mus : et a tua laude numquam cessemus. Per Do­mi­num no­strum.

Complenda

Sumptis muneribus, Domine, quaesumus : ut cum frequentatione my­sterii : crescat no­strae salutis augmentum. Per Dominum.

Complenda

San­cta tua nos, Domine, sumpta vivificent : et misericordiae semp­i­ter­nae nos prae­pa­rent expiatos. Per Dominum.

Complenda

Quos caelesti, Domine, dono satiasti : praesta, quaesumus : ut et a no­stris mundemur oc­cultis : et ab hostium liberemur insidiis. Per Do­mi­num.

Complenda

Re­ple­ti sumus, Domine, muneribus tuis : tribue, quaesumus : ut eo­rum mundemur ef­fe­ctu : et muniamur auxilio. Per Dominum.

Complenda

Tua nos, Domine, medicinalis operatio : et a nostris perversitatibus clementer expe­di­at : et ad ea, quae sunt recta, perducat. Per.

Complenda

Percepta nobis, Domine, praebeant sacramenta subsidium : ut et tibi gra­ta sint nostra ie­iu­nia : et nobis proficiant ad medelam. Per.

Complenda

Ani­mae nostrae, quaesumus, Domine, hoc potiantur desiderio : ut a tu­o spiritu in­flam­men­tur : et, sicut lampades, divino munere satiati : an­te con­spectum venientis Chri­sti, Filii tui cum omni­bus sanctis, vel­ut clara luminaria, fulgeamus. Per.

Complenda

Da nobis, Domine, quaesumus : Unigeniti Filii tui recensita nativitate re­spirare : cuius cae­lesti mysterio pascimur et potamur. Qui tecum vivit et.

Complenda

Da nobis, quaesumus, Domine, Deus noster : ut, qui nativitatem Do­mi­ni nostri, Iesu Chri­sti nos frequentare gaudemus : dignis con­versationibus ad eius mereamur pertin­ge­re consortium. Qui te­cum. 

 

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

Nincs új bejegyzés.