Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


RÓMAI IMAKÖLTÉSZET, 1. óra

2008.09.10

I. Tájékoztató forrásjegyzék (az órai anyagot mindig az interneten fogom közzétenni)

ANDRIEU, Michel: Le Pontifical Romain au moyen-âge III. Le pontifical de Guillaume Durand.

Biblioteca Apostolica Vaticana, Città del Vaticano 1940. (Studi e Testi 88)
CHAPOT, Frédéric — Laurot, Bernard: Corpus de prières grecques et romaines I–II. Brepols,

Turnhout 2001. (Recherches sur les Rhétorique Religieuses)
DESHUSSES, Jean: Le sacramentaire grégorien. Ses principales formes d’après les plus anciens

manuscrits I–III. Éditions Universitaires, Fribourg 1971–1982. (Spicilegium Friburgense 16,

24, 28)
DUMAS, A. OSB: Liber sacramentorum Gellonensis I–II. Brepols, Turnhout 1981. (Corpus

Christianorum Series Latina 159–159A)
LIETZMANN, Hans: Das Sacramentarium Gregorianum nach dem Aachener Urexemplar.

Aschendorffsche Verlagsbuchhandlung, Münster Westfalen 1921. (Liturgiewissenschaftliche

Quellen und Forschungen 3)
LODI, Enzo: Enchiridion euchologicum fontium liturgicorum. C.L.V. — Edizioni Liturgiche,

Roma 1979. («Bibliotheca Ephemerides Liturgicæ» «Subsidia» 15)
MOELLER, Edmond (Eugène) OSB: Corpus benedictionum pontificalium. Brepols, Turnhout

1971–1979. (Corpus Christianorum Series Latina 162 A–C)
MOELLER, Edmond (Eugène) OSB: Corpus præfationum. Brepols, Turnhout 1980–1981. (Corpus

Christianorum Series Latina 161 A–D)
MOELLER, Eugenius OSB — CLÉMENT, Ioannes Maria — COPPIETERS ’T WALLANT, Bertrandus: Corpus

orationum. Brepols, Turnhout 1993–2004. (Corpus Christianorum Series Latina 160 A–M)
MOHLBERG, Cunibert OSB — EIZENHÖFER, Leo OSB — SIFFRIN, Petrus OSB: Sacramentarium Veronense

(Cod. Bibl. Capit. Veron. LXXXV [80]). Herder Editrice e Libreria, Roma 1994. (Rerum

Ecclesiasticarum Documenta. Series Maior. Fontes 1)
MOHLBERG, Cunibert OSB — EIZENHÖFER, Leo OSB — SIFFRIN, Petrus OSB: Liber sacramentorum

Romanæ æcclesiæ ordinis anni circuli (Cod. Vat. Reg. lat. 316/Paris Bibl. Nat. 7193, 41/56)

(Sacramentarium Gelasianum). Casa Editrice Herder, Roma 1960. (Rerum Ecclesiasticarum

Documenta. Series Maior. Fontes 4)
MOHLBERG, Kunibert — BAUMSTARK, Anton: Die älteste erreichbare Gestalt des Liber

sacramentorum anni circuli der römischen Kirche (Cod. Pad. D 47, fol. 11r–100r).

Aschendorffsche Verlagsbuchhandlung, Münster Westfalen 1927. (Liturgiewissenschaftliche

Quellen und Forschungen 11–12)
MOHLBERG, Kunibert: Das fränkische Sacramentarium Gelasianum in alamannischer Überlieferung

(Codex Sangallensis 348). Münster in Westfalien 1918. (Liturgiewissenschaftliche Quellen un

Forschungen 1/2)
VOGEL, Cyrille — ELZE, Reinhard: Le pontifical romano-germanique du dixième siècle I–III.

Città del Vaticano 1963, 1972. (Studi e Testi 226–227, 269)

II. Az imaköltészet (=euchológia) fogalma, forrásai, pogány és keresztény megvalósulása. A

"rómaiság" és a vallásos retorika.

III. Vázlatos tematika a továbbiakban

1. Pogány római imaszövegek
2. A prex
3. A prefáció
4. Az oráció
5. A püspöki áldás
6. Az euchológia határterületei

SZÖVEGGYŰJTEMÉNY 1: ARCHAIKUS POGÁNY IMASZÖVEGEK

A Salius-papok énekei

Divum eum patrem cante, divum deo supplicate.

Cozevi adoriose, omnia vertitod, Patulti; œnus es
iancus, Iane, es, duonus Cerus es, duonus Ianus.
Veniet potissimum melios eum recum.

Quonne tonas, Leucesie, prai tet tremonti
quot ibei tet dinei audiisont tonase.

A Fratres Arvales éneke

Ibi sacerdotes clusi, succincti, libellis acceptis, carmen descindentes tripodaverunt in verba hæc: « Enos Lases iuvate, [e]nos Lases iuvate, enos Lases iuvate! Neve lue rue Marma[r] sins in currere in pleores, neve lue rue Marmar [si]ns in currere in pleores, neue lue rue Marmar sins incurrere in pleores! Satur fu, fere Mars! Limen [sa]li, sta berber! Satur fu, fere Mars! Limen sali, sta berber! Satur fu, fere Mars! Limen sali, sta berber! [Sem]unis alternei advocapit conctos, semunis alternei advocapit conctos, semunis alternei advocapit [conct]os! Enos Marmor iuvato, enos Marmor iuvato, enos Ma[r]mor iuvato! Triumpe, triumpe, triumpe, trium[pe, tri]umpe! » Post tripodationem deinde signo dato publici introierunt et libellos receperunt.

Az auspicium (madárjóslás területe) kijelölése

Templa tescaque meæ fines ita sunto quoad ego easte lingua nuncupavero.
Ollaber arbos quirquir est quam me sentio dixisse templum tescumque mea finis esto in sinistrum.
Ollaner arbos quirquir est quod me sentio dixisse templum tescumque mea finis esto dextrum.
Interea conregione conspicione cortumione utique ea fini rectissime sensi.

Ősi litánia

Conprecationes deum immortalium, quæ ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: « Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nereniemque Martis. »

Az evocatio formulája

Si  deus, si dea est, cui populus civitasque Carthaginiensis est in tutela, teque maxime, ille qui urbis huius populique tutelam recepisti, precor venerorque veniamque a vobis peto ut vos populum civitatemque Carthaginiensem deseratis, loca templa sacra urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis eique populo civitati metum formidinem oblivionem iniciatis, proditique Romam ad me meosque veniatis, nostraque vobis loca templa sacra urbs acceptior probatiorque sit, mihique populoque Romano militibusque meis praepositi sitis. Si <haec> ita feceritis ut sciamus intelligamusque, voveo vobis templa ludosque facturum.

A devotio formulája

Dis pater Veiovis Manes, sive quo alio nomine fas est nominare, ut omnes illam urbem Carthaginem exercitumque quem ego me sentio dicere fuga formidine terrore compleatis quique adversum legiones exercitumque nostrum arma telaque ferent, uti vos eum exercitum eos hostes eosque homines urbes agrosque eorum et qui in his locis regionibusque agris urbibusque habitant abducatis, lumine supero privetis exercitumque hostium urbes agrosque eorum quos me sentio dicere, uti vos eas urbes agrosque capita aetatesque eorum devotas consecratasque habeatis ollis legibus quibus quandoque sunt maxime hostes devoti. Eosque ego vicarios pro me fide magistratuque meo pro populo Romano exercitibus legionibusque nostris do devoveo, ut me meamque fidem imperiumque legiones exercitumque nostrum qui in his rebus gerundis sunt bene salvos siritis esse. Si haec ita faxitis ut ego sciam sentiam intellegamque, tunc quisquis votum hoc faxit ubiubi faxit recte factum esto ovibus atris tribus. Tellus mater teque Iuppiter obtestor. 

A lustratio módja és formulája 

Agrum lustrare sic oportet: impera suovitaurilia circumagi: "Cum divis volentibus quodque bene eveniat, mando tibi, Mani, uti illace suovitaurilia fundum, agrum terramque meam quota ex parte sive circumagi sive circumferenda censeas, uti cures lustrare." Ianum Iovemque vino praefamino, sic dicito, "Mars pater, te precor quaesoque uti sies volens propitius mihi domo familiaeque nostrae: quoius rei ergo agrum, terram fundumque meum suovitaurilia circumagi iussi, uti tu morbos visos invisosque, viduertatem vastitudinemque, calamitates intemperiasque prohibessis, defendas averruncesque, utique tu fruges, frumenta, vineta virgultaque grandire beneque evenire siris, pastores pecuaque salva servassis duisque bonam salutem valetudinemque mihi, domo familiaeque nostrae; harumce rerum ergo, fundi, terrae agrique mei lustrandi lustrique faciendi ergo, sicuti dixi, macte hisce suovitaurilibus lactentibus immolandis esto; Mars pater, eiusdem rei ergo macte hisce suovitaurilibus lactentibus esto"; item. Cultro facito; struem et fertum uti adsiet, inde obmoveto. Ubi porcum inmolabis, agnum vitulumque, sic oportet: "Eiusque rei ergo macte suovitaurilibus inmolandis esto." Nominare vetat Martem [...] neque agnum vitulumque. Si minus in omnis litabit, sic verba concipito: "Mars pater, si quid tibi in illisce suovitaurilibus lactentibus neque satisfactum est, te hisce suovitaurilibus piaculo"; si in uno duobusve dubitabit, sic verba concipito: "Mars pater, quod tibi illoc porco neque satisfactum est, te hoc porco piaculo."

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

Nincs új bejegyzés.