Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


A LATIN BIBLIA ÉS LITURGIKUS SZÖVEGEK

2009.09.09

 

A tervezett tanmenet:
a) Ószövetségi elbeszélő próza: részletek Dániel könyvéből
b) Ószövetségi prófétai szöveg: részletek Izaiás könyvéből
c) Zsoltárok 1, 21, 67, 103, 109
d) Evangélium: Jézus búcsúbeszéde a János-evangéliumból
e) Részletek a Zsidókhoz írt levélből
f) Részletek az Apokalipszisből
g) Euchológia 1: a keresztkútszentelés, kánon
h) Euchológia 2: órációk, prefációk, áldások
i) Euchológia 3: Lélekajánlás, királykoronázás
j) Liturgikus költészet 1: Szent Ambrus
k) Liturgikus költészet 2: Prudentius, Paulus diaconus 
l) Liturgikus költészet 3: Szekvenciák, középkori rímes vers

TEMATIKA 

Lectio Isaiae prophetae (Is 62,1–4) 
Haec dicit Dominus. Propter Sion non tacebo : et propter Ierusalem non quiescam : do­nec egrediatur, ut splendor, iustus eius : et salvator e­ius, ut lampas, accendatur. Et vi­debunt gentes iustum tuum : et cun­cti re­ges inclitum tuum. Et vocabitur tibi nomen no­vum : quod os Do­mi­ni nominavit. Et eris corona gloriae in manu Domini : et dia­de­ma re­gium in manu Dei tui. Non vocaberis ultra derelicta : et terra tua non vo­ca­bi­tur amplius desolata : sed vocaberis voluntas mea in ea : et ter­ra tua inhabitabitur : quia complacuit Domino in te.

Lectio Isaiae prophetae (Is 60,1–6) 
Surge, illuminare, Ierusalem : quia venit lumen tuum : et gloria Do­mi­ni super te orta est. Quia, ecce, tenebrae operient terram : et caligo po­pu­los. Super te autem orietur Do­minus : et gloria eius in te vi­de­bi­tur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo : et reges in splendore ortus tui. Le­va in circuitu oculos tuos : et vide. Omnes isti congregati sunt : ve­ne­runt tibi. Filii tui delonge venient : et filiae tuae de latere sur­gent. Tunc vi­de­bis et afflues : et mirabitur et dilatabitur cor tuum : quan­do con­ver­sa fuerit ad te mul­titudo maris : fortitudo gentium ve­ne­rit tibi. In­un­datio camelorum operiet te : dro­­me­darii Madian et Epha. Omnes de Saba venient : aurum et tus deferentes : et lau­dem Domino an­nun­tiantes. 

Lectio Isaiae prophetae (Is 62,11; 63,1–7)
Haec dicit Dominus Deus. Dicite filiae Sion : ecce, Salvator tuus ve­nit : et merces e­ius cum eo : et opus illius coram illo. Quis est iste, qui ve­nit de Edom : tinctis vesti­bus de Bosra? Iste formosus in stola sua gra­diens : in mul­ti­tu­di­ne fortitudinis suae. Ego, qui loquor iustitiam : et propugnator sum, ad salvandum. Quare ergo rubrum est in­du­men­tum tuum : et ve­sti­men­ta tua, sicut calcantium in torculari? Tor­cu­lar cal­ca­vi so­lus : et de gen­ti­bus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo : et con­cul­ca­vi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis su­per vestimenta mea : et omnia in­du­men­ta mea coinquinavi. Dies e­nim ultionis in corde meo : annus retributionis meae ve­nit. Cir­cum­spe­xi, et non erat auxiliator. Quaesivi, et non erat, qui adiuvaret. Et sal­va­bit mi­hi brachium meum : et indignatio mea ipsa auxiliata est mi­hi. Et conculcavi po­­pu­los in furore meo : et inebriavi eos in in­di­gna­ti­o­ne mea : et detraxi in terram vir­tu­tem eo­rum. Miserationum Do­mini recordabor. Laudem Domini annuntiavi super o­mnia, quae red­didit nobis Dominus, Deus noster.

Lectio Isaiae prophetae (Is 53,1–11.12) 
In diebus illis. Dixit Isaias. Domine, quis credidit auditui nostro : et brachium Do­mi­ni cui revelatum est? Et ascendit, sicut virgultum, co­ram eo : et sicut radix de terra si­ti­enti : et non est species ei : neque de­cor. Et vidimus eum, et non erat aspe­ctus : et de­sideravimus eum, de­spe­ctum : et novissimum virorum : virum dolo­rum : et sci­en­tem in­fir­mi­ta­tem. Et, quasi absconditus, vultus eius : et despectus : unde nec re­pu­ta­vi­mus eum. Vere languores nostros ipse tulit : et dolores nostros ipse portavit. Et nos pu­tavimus eum, quasi leprosum : et per­cus­sum a Deo : et humilia­tum. Ipse au­tem vul­­neratus est : pro­pter iniquitates no­stras : attritus est propter scelera nostra. Di­sci­pli­na pacis nostrae su­per eum : et livore eius sanati sumus. Omnes nos, qua­si oves, er­­ra­vi­mus : unusquisque in viam suam declinavit : et Do­minus posuit in eo in­i­qui­tatem omni­um nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit : et non ape­ruit os suum. Sic­ut ovis, ad occisionem du­ce­tur : et, quasi agnus, co­ram tondente se obmutescet : et non a­pe­ru­it os su­um. De angustia et de iudicio sublatus est : generationem eius quis e­nar­ra­bit? Quia ab­sci­sus est de terra viventium. Propter sce­lus po­puli mei percussi e­um : et da­bit impios pro sepultura : et di­vi­tem pro mor­te sua : eo quod in­i­quitatem non fe­ce­rit : neque dolus fu­erit in ore eius. Et Dominus voluit conterere eum in in­fir­mi­tate. Si po­suerit pro peccato animam su­am : videbit semen longaevum : et vo­luntas Do­mini in manu eius di­ri­getur : pro eo quod tradidit in mortem ani­mam suam : et cum scele­ra­tis reputatus est. Et ipse pec­ca­ta mul­to­rum tulit : et pro transgresso­ri­bus oravit, ut non perirent. Di­cit Do­mi­nus omnipotens.

Psalmus 1.
Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit; Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte; Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo; Et fólium eius non défluet, * et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. Non sic ímpii, non sic, * sed tamquam pulvis, quem próiicit ventus a fácie terræ. Ideo non resúrgent ímpii in iudício * neque peccatóres in concílio iustórum; Quóniam novit Dóminus viam iustórum, * et iter impiórum períbit.

Psalmus 21.
D
eus, Deus meus, réspice in me! Quare me dereliquísti? * Longe a salúte mea verba delictórum meórum. Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies, * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi. Tu autem in sancto hábitas, * laus Israel. In te speravérunt patres nostri, * speravérunt, et liberásti eos. Ad te clamavérunt et salvi facti sunt, * in te speravérunt et non sunt confúsi. Ego autem sum vermis et non homo, * oppróbrium hóminum et abiéctio plebis. Omnes vidéntes me derisérunt me, * locúti sunt lábiis et movérunt caput: Sperávit in Dómino, erípiat eum, * salvum fáciat eum, quóniam vult eum! Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre, * spes mea ab ubéribus matris meæ; In te proiéctus sum ex útero, de ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me; Quóniam tribulátio próxima est, * quóniam non est, qui ádiuvet! Circumdedérunt me vítuli multi, * tauri pingues obsedérunt me. Aperuérunt super me os suum * sicut leo rápiens et rúgiens. Sicut aqua effúsus sum, * et dispérsa sunt ómnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei. Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis, * et in púlverem mortis deduxísti me; Quóniam circumdedérunt me canes multi, * concílium malignántium obsédit me. Fodérunt manus meas et pedes meos, * dinumeravérunt ómnia ossa mea. Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me, divisérunt sibi vestiménta mea, * et super vestem meam misérunt sortem. Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me, * ad defensiónem meam cónspice! Erue a frámea, Deus, ánimam meam, * et de manu canis únicam meam! Salva me ex ore leónis, * et a córnibus unicórnium humilitátem meam! Narrábo nomen tuum frátribus meis, * in médio ecclésiæ laudábo te. Qui timétis Dóminum, laudáte eum, * univérsum semen Iacob, glorificáte eum! Tímeat eum omne semen Israel, * quóniam non sprevit neque despéxit deprecatiónem páuperis. Nec avértit fáciem suam a me, * et cum clamárem ad eum, exaudívit me. Apud te laus mea in ecclésia magna, * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum. Edent páuperes et saturabúntur, et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum, * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi. Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ. Et adorábunt in conspéctu eius * univérsæ famíliæ géntium; Quóniam Dómini est regnum, * et ipse dominábitur géntium. Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ, * in conspéctu eius cadent omnes, qui descéndunt in terram; Et ánima mea illi vivet, * et semen meum sérviet ipsi. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra, et annuntiábunt cæli iustítiam eius pópulo, qui nascétur, * quem fecit Dóminus.

Psalmus 67.
E
xsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie eius! Sicut déficit fumus, defíciant, * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei; Et iusti epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei, * et delecténtur in lætítia! Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius, iter fácite ei, qui ascéndit super occásum, * Dóminus nomen illi! Exsultáte in conspéctu eius, * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum! Deus in loco sancto suo, * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo; Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos, qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris. Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto; Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israel. Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ, * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam. Animália tua habitábunt in ea, * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. Dóminus dabit verbum evangelizántibus * virtúte multa. Rex virtútum dilécti dilécti * et speciéi domus divídere spólia. Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri. Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon, * mons Dei, mons pinguis. Mons coagulátus, mons pinguis, * ut quid suspicámini montes coagulátos? Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo, * étenim Dóminus habitábit in finem. Currus Dei decem mílibus múltiplex, mília lætántium, * Dóminus in eis in Sina in sancto. Ascendísti in altum, cepísti captivitátem, * accepísti dona in homínibus; Etenim non credéntes * inhabitáre Dóminum Deum. Benedíctus Dóminus die cotídie, * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum. Deus noster, Deus salvos faciéndi, * et Dómini Dómini éxitus mortis. Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis. Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris; Ut intingátur pes tuus in sánguine, * lingua canum tuórum ex inimícis ab ipso. Vidérunt ingréssus tuos, Deus, * ingréssus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus * in médio iuvenculárum tympanistriárum. In ecclésiis benedícite Deo Dómino * de fóntibus Israel. Ibi Béniamin adulescéntulus * in mentis excéssu. Príncipes Iuda duces eórum, * príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. Manda, Deus, virtúti tuæ, * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis; A templo tuo in Ierúsalem! * Tibi ófferent reges múnera. Increpa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum, * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto! Díssipa gentes, quæ bella volunt, vénient legáti ex Ægýpto, * Æthiópia prævéniet manus eius Deo! Regna terræ, cantáte Deo, * psállite Dómino! Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli * ad Oriéntem! Ecce, dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israel, * magnificéntia eius et virtus eius in núbibus! Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.

Psalmus 103.
B
énedic, ánima mea, Dómino! * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter. Confessiónem et decórem induísti, * amíctus lúmine sicut vestiménto; Exténdens cælum sicut pellem, * qui tegis aquis superióra eius; Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum; Qui facis ángelos tuos spíritus, * et minístros tuos ignem uréntem; Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi. Abýssus sicut vestiméntum amíctus eius, * super montes stabunt aquæ. Ab increpatióne tua fúgient, * a voce tonítrui tui formidábunt. Ascéndunt montes et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis. Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram; Qui emíttis fontes in convállibus, * inter médium móntium pertransíbunt aquæ. Potábunt omnes béstiæ agri, * exspectábunt ónagri in siti sua. Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio petrárum dabunt voces. Rigans montes de superióribus suis, * de fructu óperum tuórum satiábitur terra; Prodúcens fenum iuméntis, * et herbam servitúti hóminum; Ut edúcas panem de terra, * et vinum lætíficet cor hóminis; Ut exhílaret fáciem in óleo, * et panis cor hóminis confírmet. Saturabúntur ligna campi et cedri Líbani, quas plantávit, * illic pásseres nidificábunt. Heródii domus dux est eórum, montes excélsi cervis, * petra refúgium herináciis. Fecit lunam in témpora, * sol cognóvit occásum suum. Posuísti ténebras, et facta est nox, * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ; Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quærant a Deo escam sibi. Ortus est sol, et congregáti sunt, * et in cubílibus suis collocabúntur. Exíbit homo ad opus suum, * et ad operatiónem suam usque ad vésperum. Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra possessióne tua. Hoc mare magnum et spatiósum mánibus, * illic reptília, quorum non est númerus. Animália pusílla cum magnis, * illic naves pertransíbunt. Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei, * ómnia a te exspéctant, ut des illis escam in témpore. Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte. Averténte autem te fáciem turbabúntur, áuferes spíritum eórum, et defícient, * et in púlverem suum reverténtur. Emíttes spíritum tuum, et creabúntur * et renovábis fáciem terræ. Sit glória Dómini in sǽculum, * lætábitur Dóminus in opéribus suis; Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant! Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo, quámdiu sum. Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vero delectábor in Dómino! Defíciant peccatóres a terra et iníqui ita, ut non sint, * bénedic, ánima mea, Dómino!

Psalmus 109.
D
ixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis; Donec po­nam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum! Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * Domináre in médio inimicórum tuó­rum! Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus san­ctó­rum, * ex útero ante lucíferum génui te. Iurávit Dóminus, et non pæ­ni­tébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Mel­chí­sedech. Dóminus a dextris tuis * confrégit in die iræ suæ reges. Iu­dicábit in natiónibus, implébit ruínas, * conquassábit cápita in ter­ra multórum. De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput. 

Secundum Ioannem (J 10,11–16)
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ani­mam suam dat pro ovibus suis. Mercennarius autem et qui non est pastor : cuius non sunt oves propriae : videt lupum ve­ni­en­tem : et dimittit oves, et fugit. Et lupus rapit, et dispergit oves. Mercenna­rius autem fugit : quia mercennarius est : et non pertinet ad e­um de ovibus. Ego sum pastor bonus : et cognosco meas : et co­gno­scunt me m­eae. Sic­ut novit me Pater : et ego agnosco Patrem : et a­ni­mam meam pono pro ovi­bus me­is. Et alias oves habeo : quae non sunt ex hoc ovi­li : et illas oportet me ad­ducere : et vocem meam au­dient. Et fiet unum ovile : et unus pastor. 

Secundum Ioannem (J 16,16–22)
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Modicum, et iam non vi­de­bi­tis me : et ite­rum modicum, et videbitis me : quia vado ad Pa­trem. Di­xe­runt ergo discipuli eius ad­in­vicem. Quid est hoc, quod di­cit nobis : modicum, et non videbitis me : et iterum mo­dicum, et vi­de­bitis me : quia vado ad Patrem. Dicebant ergo. Quid est hoc : quod di­cit nobis, modicum? Nescimus, quid loquitur. Cognovit autem Ie­sus, quia volebant eum interrogare : et dixit eis. De hoc quaeritis in­ter vos : quia dixi, modicum, et non vi­debitis me : et iterum mo­di­cum, et videbitis me. Amen, amen, dico vobis : quia plo­ra­bitis et fle­bi­tis vos : mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini : sed tri­sti­tia vestra vertetur in gaudium. Mulier, cum parit, tristitiam ha­bet : quia venit hora e­ius. Cum autem peperit puerum : iam non me­mi­nit pressurae propter gaudium : quia na­­tus est homo in mundum. Et vos igitur nunc tristitiam habetis. Iterum autem vi­de­bo vos : et gau­debit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Secundum Ioannem (J 16,5–15) 
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Vado ad eum, qui me mi­sit : et nemo ex vo­bis interroget me, /86r/ quo vadis. Sed, quia haec lo­cutus sum vobis : tristitia im­ple­bit cor vestrum. Sed ego ve­ri­ta­tem di­co vobis : expedit vobis : ut ego vadam. Si enim non abiero : Pa­ra­cli­tus non veniet ad vos. Si autem abiero : mittam eum ad vos. Et, cum ve­ne­rit : ille arguet mundum de peccato : et de iustitia : et de iu­di­cio. De pec­ca­to quidem : quia non credunt in me. De iustitia vero : quia ad Patrem vado : et iam non videbitis me. De iudicio autem : quia prin­ceps mundi huius iudicatus est. Adhuc mul­ta habeo vobis di­cere : sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spi­ri­tus veritatis : docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a se­met ­ipso : sed quaecumque audiet, loquetur : et, quae ventura sunt, an­nuntiabit vobis. Ille me cla­rificabit : quia de meo accipiet : et an­nun­tiabit vobis. Omnia, quaecumque habet Pa­ter, mea sunt. Pro­pter­e­a dixi vobis : quia de meo accipiet : et annuntiabit vobis.

Secundum Ioannem (J 16,23–30)
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Amen, amen, dico vobis. Si quid petieritis Pa­trem in nomine meo : dabit vobis. Usque modo non petistis quicquam in nomine meo. Petite, et accipietis : ut gau­di­um vestrum plenum sit. Haec in proverbiis locutus sum vobis. Ve­nit ho­ra, [86v] cum iam non in proverbiis loquar vobis : sed pa­lam de Pa­tre meo annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis. Et nunc di­co vobis : quia ego rogabo Patrem de vobis. Ipse enim Pa­ter a­mat vos, quia vos me amastis : et cre­di­distis : quia ego a Deo exivi. Ex­ivi a Patre : et veni in mundum : iterum relinquo mun­dum : et vado ad Pa­trem. Dicunt ei discipuli eius. Ecce, nunc palam lo­que­ris : et pro­ver­bium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis omnia : et non est opus ti­bi : ut quis te interroget. In hoc credimus : quia a Deo ex­isti.
Secundum Ioannem (J 15,26–16,4)
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vo­bis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre pro­cedit : ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium per­hi­be­bi­tis : quia ab initio mecum estis. Haec locutus sum vo­bis : ut non scan­da­li­ze­mini : absque synagogis facient vos. Sed venit hora : ut o­mnis, qui interficit vos : arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient vobis : quia non noverunt Patrem : neque me. Sed haec lo­c­u­tus sum vobis : ut, cum venerit ho­ra, eorum reminiscamini : quia e­go dixi vobis.
Ad Hebraeos (H 1,1–12)
Fratres. Multifariam multisque modis : olim Deus loquens patribus in pro­phe­tis : no­vis­sime diebus istis locutus est nobis in Filio : quem con­sti­tu­it he­redem universo­rum : per quem fecit et saecula : qui, cum sit splen­dor gloriae : et figura substantiae eius : por­tansque omnia ver­bo vir­tu­tis suae : purgationem peccatorum faciens : sedet ad dex­te­ram ma­ie­sta­tis in excelsis. Tanto melior angelis effectus : quanto dif­fe­ren­ti­us prae illis nomen hereditavit. Cui enim dixit aliquando an­ge­lo­rum : Fi­l­ius meus es tu? Ego hodie genui te. Et rursum. Ego ero illi in pa­trem : et ipse erit mihi in filium. Et, cum iterum introducit Pri­mo­ge­ni­tum in orbem terrae : dicit. Et adorent eum omnes an­geli De­i. Et ad an­gelos quidem dicit. Qui facit angelos suos spiritus : et mi­ni­stros su­os flammam ignis. Ad Filium autem. Thronus tuus, De­us, in sae­cu­lum saeculi : vir­ga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti iu­sti­ti­am : et odisti iniquitatem : propterea un­xit te Deus, Deus tuus oleo ex­sul­ta­ti­o­nis prae participibus tuis. Et, tu in principio, Do­mi­ne, terram fun­da­sti : et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu au­tem per­manebis. Et omnes, ut vestimentum, veterascent : et, velut amictum, mu­tabis eos, et mutabuntur. Tu autem idem ipse es : et anni tui non de­ficient. 
Ad Hebraeos (H 5,1–6)
Fratres. Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus con­stituitur : in his, quae sunt ad Deum : ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Qui condolere possit his, qui ignorant et errant : quo­ni­am et ipse circumdatus est ‹in› infirmitate. Et pro­pter­ea de­bet : quem­ad­mo­dum pro populo : ita etiam et pro semet ipso offerre pro pec­catis. Nec quis­quam sibi sumat honorem : sed qui vocatur a Deo, tam­quam Aa­ron. Sic et Chri­stus non semet ipsum clarificavit, ut pontifex fi­eret : sed qui locutus est ad eum : Fi­lius meus es tu : ego hodie ge­nu­i te. Quem­ad­modum in alio loco dicit. Tu es sa­cer­dos in ae­ter­num se­cun­dum ordinem Melchisedech. 
Ad Hebraeos (H 9,11–15)
Fratres. Christus assistens pontifex futurorum bonorum : per ampli­us et perfectius ta­bernaculum, non manufactum : id est, non huius cre­atio­nis. Neque per sanguinem hir­corum : aut vitulorum : sed per pro­pri­um sanguinem introivit semel in sancta : ae­ter­na redemptione in­ven­ta. Si enim sanguis hircorum et taurorum : et cinis vitulae a­sper­sus : inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : quanto ma­gis san­guis Chri­sti : qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit : im­ma­cu­la­tum Deo : emun­da­bit con­scientias nostras ab operibus mor­tuis : ad serviendum Deo viventi. Et ideo novi te­stamenti me­di­a­tor est : ut, morte intercedente : in redemptionem ea­rum prae­va­ri­ca­ti­o­num : quae erant sub priori testamento : repromissionem accipiant : qui vocati sunt aeternae hereditatis. In Christo Iesu, Domino nostro. 
Ad Hebraeos (H 9,2–12)
Fratres. Tabernaculum factum est primum : in quo erant candelabra : et mensa : et pro­positio panum : quod dicitur sancta. Post velamen­tum au­tem : secundum taberna­cu­lum, quod dicitur Sancta sancto­rum : au­re­um habens turibulum : et arcam testa­men­ti circumtextam ex omni parte auro : in qua erat urna aurea, habens manna : et vir­ga Aa­ron, quae fronduerat : et tabulae testamenti. Super quae erant Che­ru­bim glo­ri­ae : obumbrantia propitiatorium : de quibus non est mo­do di­cen­dum per singula. His ve­ro ita compositis : in priori qui­dem ta­ber­na­culo semper introibant sacerdotes : sa­cri­fi­ci­orum officia consummantes. In secundo vero semel in anno solus pon­ti­fex : non si­ne sanguine, quem offert pro sua et populi igno­ran­tia. Hoc si­gnificante Spiritu San­cto, nondum prolatam esse sanctorum viam : ad­huc priore tabernaculo habente sta­tum, quae parabola est temporis in­stan­tis. Iuxta quam munera et hostiae of­fe­run­tur : quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem. So­lum­modo in cibis et potibus : et variis baptismatibus et iustitiis carnis, usque ad tem­pus cor­re­cti­o­nis impositis. Christus autem, assistens pontifex futurorum bonorum : per am­plius et per­fe­ctius taberna­cu­lum, non manufactum : id est non huius cre­ationis : ne­que per san­gui­nem hir­co­rum aut vitulorum : sed per proprium sanguinem introivit se­mel in San­cta : aeterna redemptione inventa.
Ad Hebraeos (H 7,23–27)
Fratres. Plures facti sunt sacerdotes secundum legem : idcirco quod morte pro­hi­ben­tur permanere. Iesus autem eo, quod manet in ae­ter­num : sempiternum habet sa­cer­do­ti­um. Unde et salvare in per­pe­tuum potest : accedens per semet ipsum ad Deum sem­per vivens : ad in­ter­pellandum pro nobis. Talis enim decebat, ut nobis esset pon­ti­fex : san­ctus : innocens : impollutus : segregatus a peccatoribus : et ex­cel­sior caelis fa­ctus. Qui non haberet cottidie necessitatem, quem­ad­mo­dum sacerdos : prius pro suis delictis hostias offerre. Deinde pro po­pu­li. Hoc enim fecit, se offerendo semel : Do­minus noster Iesus Chri­stus.
Ad Hebraeos (H 11,33–39)

Fratres. Sancti per fidem vicerunt regna : operati sunt iustitiam : adepti sunt repro­mis­siones. Obturaverunt ora leonum : exstinxerunt im­petum ignis : effugarunt aciem gladii : convaluerunt de infirmita­te : fortes facti sunt in bello. Castra verterunt ex­te­ro­rum : acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt : non suscipientes redemptionem : ut meliorem invenirent re­[116v]­sur­re­cti­o­nem. Alii ve­ro ludibria et verbera experti : insuper et vincula et carceres. Lapidati 

sunt : secti sunt : tentati sunt : in oc­ci­si­o­ne gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis : et in pel­li­bus ca­pri­nis : egentes : angustiati : afflicti : quibus dignus non erat mundus. In so­li­tu­di­ni­bus errantes : in montibus et in speluncis : et in cavernis terrae. Et hi omnes te­sti­mo­nio fidei : probati inventi sunt. In Christo Iesu, Domino nostro.

Benedictio aquæ baptismalis
V
ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubí­que grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne De­us, qui invisíbili poténtia sacramentórum tuórum mirabíliter ope­rá­ris efféctum, et, licet nos tantis mystériis exsequéndis simus in­dí­gni, tu tamen grátiæ tuæ dona non déserens, étiam ad nostras preces au­res tuæ pietátis inclínas: Deus, cuius Spíritus super aquas inter ipsa mundi primórdia ferebátur, ut iam tunc virtútem san­cti­fi­ca­ti­ó­nis aquárum natúra concíperet: Deus, qui nocéntis mundi crímina per aquas ábluens, regeneratiónis spéciem in ipsa dilúvii effusióne si­gnásti, ut, uníus eiusdémque eleménti mystério et finis esset vítiis, et orígo virtútibus: réspice, Dómine, in fáciem Ecclésiæ tuæ, et mul­tí­pli­ca in ea regeneratiónes tuas, qui grátiæ tuæ affluéntis ímpetu læ­tí­fi­cas civitátem tuam, fontémque baptísmatis áperis toto orbe ter­rá­rum géntibus innovándis, ut tuæ maiestátis império sumat Unigéniti tui grátiam de Spíritu Sancto. Qui hanc aquam, regenerándis ho­mí­ni­bus præparátam, arcána sui núminis admixtióne fecúndet, ut, santi­fi­ca­tióne concépta, ab immaculáto divíni fontis útero in novam renáta cre­a­túram, progénies cæléstis emérgat, et quos aut sexus in córpore, aut ætas discérnit in témpore, omnes in unam páriat grátia mater in­fán­tiam. Procul ergo hic, iubénte te, Dómine, omnis spíritus im­mún­dus abscédat, procul tota nequítia diabólicæ fraudis absístat! Nihil hic loci hábeat contráriæ virtútis admíxtio, non insidiándo circúm­vo­let, non laténdo súbrepat, non inficiéndo corrúmpat! Sit hæc sancta et ínnocens creatúra líbera ab omnis impugnatóris incúrsu, et totíus ne­quítiæ purgáta discéssu. Sit fons vivus, aqua regénerans, unda pu­rí­ficans, ut omnes hoc lavácro salútifero diluéndi, operánte in eis Spí­ri­tu Sancto, perféctæ purgatiónis indulgéntiam consequántur! Unde be­ne­díco te, creatúra aquæ, per Deum X vivum, per Deum X verum, per Deum X sanctum, per Deum, qui te in princípio verbo separávit ab árida, cuius Spíritus super te ferebátur, qui de paradísi fonte ma­ná­re fecit, et in quáttuor flumínibus totam terram rigáre præcépit, qui te in desérto amáram, suavitáte índita, fecit esse potábilem, et si­ti­énti pópulo de petra prodúxit. Bene Xdico te et per Iesum Chri­stum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, qui te in Cana Ga­li­lǽæ signo admirábili, sua poténtia convértit in vinum, qui pédibus su­per te ambulávit, et a Ioánne in Iordáne in te baptizátus est, qui te una cum sánguine de látere suo prodúxit, et discípulis suis iússit, ut cre­déntes baptizaréntur in te, dicens: « Ite, docéte omnes gentes, ba­pti­zántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti! » Hæc nobis præ­cépta servántibus, tu, Deus omnípotens, clemens adésto, tu be­ní­gnus aspíra! Tu has símplices aquas tuo ore benedícito, ut præter na­tu­rá­lem emundatiónem, quam lavándis possunt adhibére cor­pó­ri­bus, sint étiam purificándis méntibus efficáces! Descéndat in hanc ple­nitúdinem fontis virtus Spíritus Sancti, totámque huius aquæ sub­stán­tiam regenerándi fecúndet efféctu! Hic ómnium peccatórum má­cu­læ deleántur, hic natúra ad imáginem tuam cóndita et ad honórem sui reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur, ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in vere in­no­céntiæ novam infántiam renascátur! Per Dóminum nostrum Iesum Chri­stum Fílium tuum, qui ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos et sǽ­culum per ignem. Amen.
 
Santificétur et fecundétur fons iste óleo salútis renascéntibus ex eo, in vi­tam ætérnam. Amen. Infúsio chrísmatis Dómini nostri Iesu Christi, et Spíritus Sancti Parácliti, fiat in nómine sanctæ Trinitátis. Amen. Com­míxtio chrísmatis sanctificatiónis, et ólei unctiónis, et aquæ ba­ptí­smatis, páriter fiat in nómine Pa Xtris, et Fí Xlii, et Spíritus X San­cti. Amen.

[Canon missae]

T
e igitur, clementissime Pater : per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum no­strum : supplices rogamus et petimus : uti accepta ha­be­as et benedicas haec do Xna : haec mu Xnera, haec sancta sacri Xfi­ci­a il­li­bata. Imprimis, quae tibi offerimus pro Ec­clesia tua sancta, ca­tho­li­ca : quam pacificare : custodire : adunare : et regere di­gne­ris toto orbe ter­ra­rum : una cum famulo tuo : papa nostro, N. et archiepi­sco­po no­stro, N. et rege nostro, N. et omnibus orthodoxis : atque ca­tho­li­cae et apo­sto­licae fi­de­i cultoribus.
Hic recitentur nomina vivorum.
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, N. et omni­um circum­stan­ti­um, quorum tibi fides cognita est : et nota devotio : pro quibus tibi offeri[76v]mus : vel qui tibi offerunt hoc sa­cri­fi­ci­um lau­dis pro se suisque omnibus : pro redem­pti­o­ne ani­ma­rum su­a­rum : pro spe salutis et incolumitatis suae : tibique reddunt vota sua, ae­­ter­no Deo, vivo et vero.
Infra actionem.
Communicantes et memoriam venerantes. Imprimis gloriosae sem­per­que Virginis Ma­riae, Genitricis Dei et Domini nostri, Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, An­dre­ae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philip­pi, Bar­tho­lomaei, Matthae­i, Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cor­ne­lii, Cy­pri­ani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani : et omnium san­ctorum tuorum, quorum meritis precibus­que con­ce­das : ut in omnibus pro­te­cti­o­nis tuae mu Xniamur auxilio. Per eun­dem Christum.
Hic inclinet se.
Hanc igitur obla/77r/tionem servitutis nostrae : sed et cunctae fa­mi­li­ae tuae, quaesu­mus, Domine, ut placatus accipias. Diesque no­stros in tua pace disponas : atque ab ae­ter­na damnatione nos eri Xpi : et in ele­cto­rum tuorum iubeas grege numerari. Per Chri­stum Domi­num no­strum. Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, be­ne Xdictam : ascri Xptam : ra Xtam : rationabilem, acceptabilemque facere di­gne­ris : ut nobis cor Xpus et san Xguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri, Iesu Chri­sti.
Hic tergat manus ad corporale, et, accipiens oblatam in manus, dicens:
Qui pridie, quam pateretur : accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas : et, ele­vatis oculis in caelum ad te, Deum, Patrem suum o­mni­potentem, tibi gratias agens, be­ne Xdixit : fregit : dedit discipu­lis suis, dicens. Accipite, et manducate ex hoc o­mnes. Hoc est enim cor­pus meum.
Hic elevet corpus dominicum. [77v]Deinde accipiat calicem, dicens:
Simili modo, postquam cenatum est : accipiens et hunc praeclarum calicem : in san­ctas ac venerabiles manus suas. Item, tibi gratias agens, benedi Xxit : deditque disci­pu­­lis suis, dicens. Accipite, et bibite ex eo o­mnes. Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, my­sterium fidei : qui pro vobis et pro multis effundetur in re­mis­si­o­nem peccatorum. Haec quotienscumque feceritis : in mei memoriam fa­ci­e­tis.
Hic elevet calicem, et postea reponat, et cooperiat, atque manus extendat in modum crucis, et dicat:
Unde et memores, Domine, nos, tui servi : sed et plebs tua sancta eius­dem Christi, Fi­lii tui : Dei et Domini nostri. Tam beatae passio­nis : nec non et ab inferis resur­re­cti­o­nis, sed et in caelos gloriosae ascen­si­o­nis offerimus praeclarae maiestati tuae : de tuis donis ac da­tis : ho­sti­am pu Xram : hostiam san Xctam : hostiam /78r/ im­ma­cu Xlatam : Pa Xnem sanctum vitae aeternae : et Cali Xcem salutis perpetuae. Su­pra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris : et accepta ha­bere, sicut ac­ce­pta ha­be­re dignatus es munera pueri tui, iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri, Abra­hae : et, quod tibi obtulit sum­mus sacerdos tuus, Melchisedech : sanctum sacri­fi­ci­um, im­macu­la­tam ho­sti­am.
Hic inclinet se profunde, et dicat:
Sup­plices te rogamus, omnipotens Deus : iube haec perferri per ma­nus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae : ut, quotquot ex hac Hic osculetur altare. altaris parti­ci­pa­tione : sacrosanctum Filii tui cor Xpus et san Xgui­nem sum­pse­ri­mus : omni Hic signet se ipsum. benedictione caelesti et gratia re­plea­mur. Per eun­dem Christum.
Commemoratio pro defunctis.
Me­mento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum : qui nos praecesserunt cum [78v] signo fidei : et dormiunt in somno pa­cis. Hic recitentur nomina defunctorum. Ipsis, Do­mine : et omni­bus in Christo quiescentibus : locum refrigerii, lucis ac pacis ut in­dul­ge­as, deprecamur. Per eundem.
Pectus percutiendo et vocem elevando, dicat:
No­bis quoque, peccatoribus, famulis tuis de multitudine miseratio­num tuarum spe­ran­tibus partem aliquam et societatem donare di­gne­ris : cum tuis sanctis apostolis et mar­­tyribus. Cum Ioanne : Ste­pha­no : Matthia : Barnaba : Ignatio : Alexandro : Mar­cel­lino : Petro : Feli­ci­ta­te : Perpetua : Agatha : Lucia : Agnete : Caecilia : Anastasia : et cum o­mni­bus sanctis tuis. Intra quorum nos consortium non ae­sti­ma­tor me­riti : sed ve­niae, quaesumus, largitor, admitte. Per Christum Domi­num. Per quem haec omnia, Do­mine, semper bona creas. San­cti Xfi­cas. Vivi Xficas. Bene Xdicis, et praestas no­bis.
Hic deponat corporale, et, acce/79[a]r/pta hostia, tertio cum ea signet super san­gui­nem, sic dicendo:
Per ip Xsum : et cum ip Xso : et in ip Xso est tibi, Deo, Patri omni Xpotenti : in uni­tate Spiri Xtus Sancti : omnis honor et gloria.
Hic dextera manu tenens hostiam et calicem, parum erigat cum utraque manu, et dicat alta voce sic:
(no­tandum) Per omnia saecula saeculorum. [R] Amen. Ore­mus. Prae­ce­ptis salutari­bus mo­niti : et divina institutione formati, audemus dicere. Pa­ter noster, qui es in caelis, san­ctificetur nomen tuum. Adveniat re­gnum tuum. Fiat voluntas tua : sicut in caelo, et in terra. Panem no­strum cottidianum da nobis hodie : et dimitte nobis debita no­stra, sic­ut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos in­du­cas in ten­tationem. Sed li[79[a]v]bera nos a malo.  

 

Oratio
Visita, quaesumus, Domine, plebem tuam : et sacris dedicata corda my­ste­riis : pietate tuere pervigili : ut remedia salutis aeternae, quae, te in­spi­rante, suscepit : te prote­gen­te, custodiat. Per Dominum.
[Benedictio florum et frondium]
Per omnia saecula saeculorum. [R.] Amen. Dominus vobiscum. [R.] Et cum spiritu tuo. Sursum corda. [R.] Habemus ad Dominum. Gra­ti­as agamus Domino, Deo no­stro. [R.] Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est. Aequum et salutare. Nos ti­bi semper et ubique gratias age­re. Domine, sancte Pater, omnipotens, aeterne Deus. Mun­di conditor : omni­um­que creaturarum dispensator mira­bi­lis. De­us, qui inter ipsa mun­di primordia : cum ex ni­hilo cuncta con­dideras : li­gna quoque fructifera : et diversa usui congrua : ter­ram pro­ducere ius­sisti : ac post maledictum interdictae ar­bo­ris universa nobis per ob­oe­di­en­tiam Unigeniti Filii tui : in benedictio­nem convertisti. Be­neXdic etiam hos mul­ti­ge­na­rum arborum ra­mos : inter quas arbor olivae : pin­gue­dine cuncta praecellit. Per quam etiam, cum mundi crimina di­lu­vio quondam ex­pi­a­rentur ef­fu­so : columba ra­mum eiusdem de­fe­rens : pacem terris redditam nun­ti­a­vit : necnon et innocens tur­ba, Spiritu Sancto afflata : Unigenito tu­o, Domino nostro, Ie­su Christo : pro to­tius mun­di salute passuro ob­vi­am currens : palmarum et huius ar­bo­ris ramos abscidens : ac ve­sti­gi­is eius substernens : iam, quasi trium­pha­torem, de­victo mortis prin­ci­pe, os­ten­debat. Te igitur, Domine, sup­pli­citer deprecamur : ut, qui annua devotione eius­dem Red­emptoris no­stri sacratissimam pas­si­o­nem prae­ve­ni­re nitimur : ipso ad­iu­van­te, pal­mam victoriae tenentes : at­que oleo misericordiae in­trin­secus re­ful­gen­tes : in eius sancta re­sur­re­ctione praemium vitae et immorta­li­ta­tis co­ronam accipere me­re­a­mur. Per eundem.
Oratio
O­mnipotens, sempiterne Deus, qui humano generi, ad imitandum hu­militatis exem­plum : Salvatorem nostrum carnem sumere et cru­cem subire fecisti : concede pro­pi­ti­us : ut et patientiae ipsius habere do­cumenta : et resurrectionis consortia mereamur. Per eundem Do­mi­num.
Secreta
Con­cede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus ob­la­tum : et gratiam no­bis devotionis obtineat : et effectum beatae aeter­ni­ta­tis acquirat. Per Dominum.
Præfatio
Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sur­sum corda. Habemus ad Dominum. Gra­tias agamus Domino, Deo nostro. Di­gnum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutare. Nos tibi semperet ubi­que gratias age­re : Domine, sancte Pater, omnipotens, aeterne De­us. Per Chri­stum, Dominum no­strum. Qui salutem humani generis in ligno crucis constitui­sti : ut unde mors ori­e­batur : inde vita resurgeret. Et, qui in ligno vin­ce­bat : in ligno quoque vinceretur, per Christum, Dominum no­strum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli : ad­orant do­mi­na­ti­o­nes : tre­munt potestates. Caeli cae­lo­rumque virtutes : ac beata Seraphim socia ex­sul­tatione con­ce­le­brant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, de­pre­ca­mur, supplici con­fes­sione dicentes.
Benedictio pontificalis
Benedícat vobis omnípotens Deus, cui et ieiuniórum maceratióne et præséntium diérum observatióne plácere studétis. Amen.
Concedátque vobis, ut sicut ei cum ramis palmárum ceterárumve fróndium præsentári studuístis, ita cum palma victóriæ et fructu bonórum óperum ei post óbitum apparére valeátis. Amen.
Quique unigéniti Fílii eius passiónem puro corde créditis, et mente devóta venerári studétis ad resurrectiónis eius festa, et vestræ remuneratiónis prǽmia ipsíus fulti munímine veniátis. Amen.
Quod ipse præstáre dignétur cuius regnum et impérium sine fine pérmanet in sǽcula sæculórum. Amen.
Complenda
Per huius, Domine, operationem mysterii : et vitia nostra purgentur : et iusta de­si­de­ria compleantur. Per Dominum nostrum.

 

COMMENDATIO ANIMAE


Proficíscere ánima christiána de hoc mundo, in nómine Dei Patris omnipoténtis, qui te creávit. In nómine Iesu Christi Fílii Dei, qui pro te passus est. In nómine Spíritus Sancti, qui in te effúsus est. In nómine angelórum et archangelórum. In nómine thronórum et dominatiónum. In nómine principátum et potestátum. In nómine Chérubin et Séraphin. In nómine patriarchárum et prophetárum. In nómine sanctórum apostolórum. In nómine mártyrum et confessórum. In nómine sanctórum monachórum et eremitárum. In nómine vírginum et ómnium sanctórum et sanctárum Dei, hódie sit in pace locus tuus et habitátio tua in sancta Sion.
Deus miséricors, Deus clemens, Deus, qui secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum peccáta pæniténtium deles, et præteritórum críminum culpas vénia remissiónis evácuas, réspice propítius super hunc fámulum, N., et remissiónem sibi ómnium peccatórum suórum tota cordis confessióne poscéntem deprecátus exáudi. Rénova in eo, piíssime Pater, quicquid terréna fragilitáte corrúptum, vel quicquid diabólica fraude violátum est, et unitáti córporis Ecclésiæ membrum redemptiónis annécte. Miserére, Dómine, gemítuum, miserére lacrimárum eius, et non habéntem fidúciam, nisi in tua misericórdia, ad tua sacraméntum reconciliatiónis admítte. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Comméndo te, omnipoténti Deo, caríssime frater, et ei, cuius es creatúra, commítto, ut cum humanitátis débitum, morte interveniénte, persólveris ad auctórem tuum, qui te de limo terræ formáverat, revertáris. Egrediénti ítaque ánimæ tuæ de córpore spléndidus angelórum cœtus occúrrat. Iudex apostolórum tibi senátus occúrrat. Candidatórum tibi mártyrum triumphátor exércitus óbviet, liliáta rutilántium te confessórum turma circúmdet. Iubilántium chorus te vírginum excípiat, et beátæ quiétis in sinu patriarchárum te compléxus astríngat. Mitis atque festínus Christi Iesu conspéctus appáreat, qui te inter assisténtes sibi iúgiter interésse decérnat. Ignóres omne, quod horret in ténebris, quod stridet in flammis, quod crúciat in torméntis. Cedat tibi detérrimus Sátanas cum satellítibus suis in advéntu tuo, te comitántibus ángelis, contreméscat atque in ætérnæ noctis chaos immáne defúgiat. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, et fúgiant a fácie eius, qui odérunt eum. Sicut déficit fumus, defíciant, sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei, et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei. Confundántur ígitur et erubéscant Tartáreæ legiónes, et ministri Satánæ iter tuum impedíre non áudeant. Líberet te a cruciátu Christus, qui pro te crucifíxus est. Líberet te a morte Christus, qui pro te mori dignátus est. Constítuat te Fílius Dei vivi intra Paradísi sui semper amœna viréntia, et inter oves suas te verus ille pastor agnóscat. Ille ab ómnibus peccátis tuis te absólvat, atque ad déxteram suam in electórum suórum sorte te constítuat. Redemptórem tuum fácie ad fáciem vídeas, et semper assístens, maniféstam beátis óculis aspícias veritátem. Constitútus inter ágmina beatórum, contemplatiónis divíne dulcédine potiáris in sǽcula sæculórum. Amen.

 

ORDO AD BENEDICENDUM REGEM

Oratio
Omnípotens ætérne Deus, creátor ómnium, imperátor angelórum, rex regnántium, dominúsque dominántium, qui Abraham fidélem fámulum tuum de hóstibus triumpháre fecísti, /90v/ Móysi et Iósue pópulo prælátis multíplicem victóriam tribuísti, humilémque David púerum tuum regni fastígio sublimásti, et Salamónem sápiéntiæ pacísque ineffábili múnere ditásti, réspice, quésumus, ad preces humilitátis nostræ, et super hunc fámulum tuum, N., quem súpplici devotióne in regem elígimus, benedictiónum tuárum dona sancta multíplica, eúmque déxteræ tuæ poténtiæ semper circúmda, quátinus prædícti Abrahæ fidelitáte servátus, Moysi mansuetúdine munítus, David humilitáte exaltátus, Salamónis sapiéntia decorátus, tibi in ómnibus pláceat, et per trámitem iustítiæ inoffénso gressu semper incédat, ecclesiámque tuam deínceps cum plébibus sibi adnéxis ita enútriat ac dóceat, múniat et ínstruat contráque omnes visíbiles et invisíbiles hostes, eídem poténter regalitérque tuæ virtútis regnum adminístret, et ad vere fídei pacísque concórdiam eórum ánimos, te opitulánte, refórmet, ut horum populórum débita subiectióne fultus, cum digno amóre glorificátus ad patérnum decénter sólium tua miseratióne conscéndere mereátur, tuæ quoque protectiónis galea munítus, et scuto insuperábili iúgiter protéctus, armísque cæléstibus circúmdatus optábilis, /91r/ victóriæ triúmphum felíciter cápiat, terrorémque suæ poténtiæ in fidélibus ínferat, et pacem tibi militántibus lætánter repórtet. Per Dóminum nostrum, qui virtúte crucis tártara destrúxit, regnóque diáboli superáto, ad cælos victor ascéndit, in quo potéstas omnis regnúmque consístit victória, qui est glória humílium, et vita sálusque populórum, qui tecum vivit et regnat.
Demum ab altero episcopo dicatur hæc oratio
Deus, inenarrábilis auctor mundi, cónditor humáni géneris, gubernátor impérii, confirmátor regni, qui ex útero fidélis amíci tui patriárchæ nostri Abrahæ præelegísti reges sǽculis profutúros, tu præséntem regem hunc cum exércitu suo per intercessiónem ómnium sanctórum tuórum úberi benedictióne locúpleta, et sólium regni firma stabilitáte connécte. Vísita eum, sicut Moysen in rubo, Iesunáve in próelio, Gédeon in agro, Samuélem in templo, et illa eum benedictióne sidérea, ac sapiéntiæ tuæ rore perfúnde, quam Beátus David in psaltério, Sálomon, fílius eius, te remuneránte, percépit de cælo. Sis ei contra ácies inimicórum lórica, in advérsis gálea, in prósperis patiéntia, in protectióne clípeus sempitérnus, et præsta, ut gentes illi téneant fidem, /92v/ próceres sui hábeant pacem, díligant caritátem, abstíneant se a cupiditáte, loquántur iustítiam, custódiant veritátem. Et ita pópulus iste sub eius império púllulet coálitus benedictióne æternitátis, ut semper máneant tripudiántes in pace victóres. Quod ipse præstáre dignétur.
Tunc primum ab episcopo metropolitano ung[u]antur manus sibi de oleo sanctificato, ita dicendo:
Unguántur manus istæ de óleo sanctificáto, unde uncti fuérunt reges et prophétæ, et sicut unxit Sámuel David in regem, ut sis benedíctus et constitútus rex in regno isto super pópulum istum, quem Dóminus Deus tuus dedit tibi ad regéndum ac gubernándum. Quod.
Oratio post unctionem manum
Próspice, omnípotens Deus, serénis obtútibus hunc gloriósum regem, N., et sicut benedixísti Abrahæ Isac et Iacob, sic illum largis benedictiónibus spiritális grátiæ cum omni plenitúdine tua poténtia irrigáre atque perfúndere dignáre. Tríbue ei de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam fruménti, vini et ólei, et ómnium frugum opuléntiam ex largitáte divíni múneris longa per témpora, ut illo regnánte sit sánitas córporum in pátria, et pax invioláta /92r/ sit in regno, et dígnitas gloriósa regális palátii, máximo splendóre régiæ potestátis óculis ómnium fúlgeat, luce claríssima coruscáre atque splendére, quasi splendidíssima fúlgura, máximo perfúsa lúmine videátur. Tríbue ei, Dómine, omnípotens Deus, ut si[t] fortíssimus protéctor pátriæ, et consolátor ecclesiárum, atque cœnobiórum sanctórum, máxima cum pietáte regális munificéntiæ, atque ut sit fortíssimus regum, triumphátor hóstium ad oppriméndas rebélles et pagánas natiónes. Sitque suis inimícis satis terríbilis præ máxima fortitúdine regális poténtiæ. Optimátibus quoque atque præcélsis, proceribúsque ac fidélibus sui regni sit muníficus et amábilis et pius, ut ab ómnibus timeátur atque diligátur. Reges quoque de lumbis eius per successiónes tempórum futurórum egrediántur. Regnum hoc régere totum, et post gloriósa témpora atque felícia præséntis vitæ gáudia sempitérna, in perpétua beatitúdine habére mereátur. Quod ipse.
Postea vero ab episcopo sedis illius unguantur caput et pectus ac scapulæ ambæque compages brachiorum ipsius, et dicatur sequens oratio:
Deus, Dei Fílius, Iesus Christus, Dóminus noster, qui a Patre /92v/ óleo exsultatiónis unctus est præ particí[pi]bus suis (Ps. 44.), ipse per præséntem sacræ unctiónis infusiónem, Spíritus parácliti super caput tuum infúndat benedictiónem, eandémque usque ad interióra cordis sui penetráre fáciat, quátinus hoc visíbili et tractábili dono invisibília percípere, et temporáli regno iustis moderamínibus exsecúto, æternáliter cum eo regnáre mereáris, qui solus sine peccáto rex regum vivit et gloriátur cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
Sequitur oratio
Deus, qui es iustórum glória, et misericórdia peccatórum, qui misísti Fílium tuum pretiosíssimo suo sánguine genus humánum redímere, qui cónteris bella, et propugnátor es in te sperántium et sub cuius arbítrio ómnium regnórum continétur potéstas, te humíliter deprecámur, ut præséntem fámulum tuum, N., in tua misericórdia confidéntem, in præsénti sede regáli benedícas, eíque propítius adésse dignéris, ut qui tua éxpetit protectióne deféndi, ómnibus sit hóstibus fórtior. Fac eum, Dómine, beátum esse, et victórem de inimícis suis. Coróna eum coróna iustítiæ et pietátis, ut ex toto corde et tota mente in te credens tibi desérviat, /93r/ sanctam tuam ecclésiam deféndat et sublímet, populúmque a te sibi commíssum iuste regat, nullus insidiántibus malis eum in iniustítiam convértat. Accénde, Dómine, cor eius ad amórem grátiæ tuæ per hoc unctiónis óleum, unde unxísti sacerdótes, reges et prophétas, quátinus iu[s]títiam díligens, per trámitem simíliter iustítiæ pópulum ducens, post perácta, a te dispósita, in regáli excelléntia, annórum currícula perveníre ad ætérna gáudia mereátur, per eúndem.

LITURGIKUS KÖLTÉSZET 1. (SZENT AMBRUS)

Æterne rerum conditor
noctem diemque qui regis
et temporum das tempora
ut alleves fastidium
Præco diei iam sonat
noctis profundæ pervigil
nocturna lux viantibus
a nocte noctem segregans
Hoc excitatus lucifer
solvit polum caligine
hoc omnis errorum chorus
viam nocendi deserit
Hoc nauta vires colligit
pontique mitescunt freta
hoc ipsa petra ecclesiæ
canente culpam diluit
Surgamus ergo strenue
gallus iacentes excitat
et somnolentos increpat
gallus negantes arguit
Gallo canente spes redit
ægris salus refunditur
mucro latronis conditur
fides lapsis revertitur
Iesu labentes respice
et nos videndo corrige
si respicis lapsi cadunt
fletuque culpa solvitur
Tu lux refulge sensibus
mentisque somnum discute
te nostra vox primum sonet
et ore psallamus tibi 

Veni, Redémptor géntium,
osténde partum Vírginis,
mirétur omne sǽculum,
talis decet partus Deum!
Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro,
fructúsque ventris flóruit.
Alvus tuméscit Vírginis,
claustra pudóris pérmanent,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus;
Procédens de thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ,
álacris ut currat viam.
Egréssus eius a Patre,
regréssus eius ad Patrem,
excúrsus usque ad ínferos,
recúrsus ad sedem Dei.
Æquális ætérno Patri
carnis trophǽo accíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
Præsépe iam fulget tuum,
luménque nox spirat suum,
quod nulla nox intérpolet,
fidéque iugi lúceat!
Glória tibi, Dómine,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et Sancto Spíritu
in sempitérna sǽcula!

PAULUS DIACONUS  

 
Ut queant laxis resonáre fibris 
mira gestórum fámuli tuórum, 
solve pollúti lábii reátum, 
sancte Ioánnes!
Núntius celso véniens Olýmpo,
te patri magnum fore nascitúrum,
nomen et vitæ sériem geréndæ
órdine promit.
Ille promíssi dúbius supérni,
pérdidit promptæ módulos loquélæ,
sed reformásti, génitus, perémptæ
órgana vocis.
Ventris obstrúso pósitus cubíli,
sénseras regem, thálamo manéntem,
hinc parens nati méritis utérque
ábdita pandit.
Antra desérti téneris sub annis,
cívium turmas fúgiens, petísti,
ne levi saltem maculáre vitam
fámine posses.
Prǽbuit hirtum tégimen camélus
ártubus sacris, trophǽum bidéntis,
cui latex haustum sociáta pastum
mella locústis.
Céteri tantum cecinére vatum
corde præságo iubar ad futúrum,
tu quidem mundi scelus auferéntem
índice pródis.
Non fuit vasti spátium per orbis
sánctior quisquam génitus Ioánne,
qui nefas sǽcli méruit lavántem
tíngere lýmphis.
Serta ter denis álios corónant
aucta creméntis, duplicáta quosdam,
trina centéno cumuláta fructu
te, sacer, ornant.
Nunc potens nostri méritis opímis
péctoris duros lápides repélle,
ásperum planans iter, et refléxos
dírige calles;
Ut pius mundi Sator et Redémptor
méntibus, pulsa livióne, puris
rite dignétur véniens sacrátos
pónere gressus! 
Láudibus cives célebrant supérni
te, Deus simplex, paritérque trine,
súpplices et nos véniam precámur:
Parce redémptis!

PRUDENTIUS

Inventor rutili, dux bone, luminis, 
qui certis vicibus tempora dividis,
merso sole chaos ingruit horridum,
lucem redde tuis Christe fidelibus.

Quamvis innumero sidere regiam              5
lunarique polum lampade pinxeris,
incussu silicis lumina nos tamen
monstras saxigeno semine quaerere:

Ne nesciret homo spem sibi luminis
in Christi solido corpore conditam,          10
qui dici stabilem se voluit petram,
nostris igniculis unde genus venit.

Pinguis quos olei rore madentibus
lychnis aut facibus pascimus aridis:
quin et fila favis scirpea floreis           15
presso melle prius conlita fingimus.

Vivax flamma viget, seu cava testula
sucum linteolo suggerit ebrio,
seu pinus piceam fert alimoniam,
seu ceram teretem stuppa calens bibit.       20

Nectar de liquido vertice fervidum
guttatim lacrimis stillat olentibus,
ambustum quoniam vis facit ignea
imbrem de madido flere cacumine.

Splendent ergo tuis muneribus, Pater,      25
flammis mobilibus scilicet atria,
absentemque diem lux agit aemula,
quam nox cum lacero victa fugit peplo.

Sed quis non rapidi luminis arduam
manantemque Deo cernat originem?             30
Moyses nempe Deum spinifera in rubo
vidit conspicuo lumine flammeum.

Felix, qui meruit sentibus in sacris
caelestis solii visere principem,
iussus nexa pedum vincula solvere,           35
ne sanctum involucris pollueret locum.

Hunc ignem populus sanguinis incliti
maiorum meritis tutus et inpotens,
suetus sub dominis vivere barbaris,
iam liber sequitur longa per avia:           40

qua gressum tulerant castraque caerulae
noctis per medium concita moverant,
plebem pervigilem fulgure praevio
ducebat radius sole micantior.

Sed rex Niliaci littoris invido            45
fervens felle iubet praevalidam manum
in bellum rapidis ire cohortibus
ferratasque acies clangere classicum.

Sumunt arma viri seque minacibus
accingunt gladiis, triste canit tuba:        50
hic fidit iaculis, ille volantia
praefigit calamis spicula Gnosiis.

Densetur cuneis turba pedestribus,
currus pars et equos et volucres rotas
conscendunt celeres signaque bellica         55
praetendunt tumidis clara draconibus.

Hic iam servitii nescia pristini
gens Pelusiacis usta vaporibus
tandem purpurei gurgitis hospita
rubris littoribus fessa resederat.           60

Hostis dirus adest cum duce perfido,
infert et validis praelia viribus:
Moyses porro suos in mare praecipit
constans intrepidis tendere gressibus:

praebent rupta locum stagna viantibus      65
riparum in faciem pervia, sistitur
circumstans vitreis unda liquoribus,
dum plebs sub bifido permeat aequore.

Pubes quin etiam decolor asperis
inritata odiis rege sub inpio                70
Hebraeum sitiens fundere sanguinem
audet se pelago credere concavo:

ibant praecipiti turbine percita
fluctus per medios agmina regia,
sed confusa dehinc unda revolvitur           75
in semet revolans gurgite confluo.

Currus tunc et equos telaque naufraga
ipsos et proceres et vaga corpora
nigrorum videas nare satellitum,
arcis iustitium triste tyrannicae.           80

Quae tandem poterit lingua retexere
laudes Christe tuas? qui domitam Pharon
plagis multimodis cedere praesuli
cogis iustitiae vindice dextera.

Qui pontum rapidis aestibus invium         85
persultare vetas, ut refluo in salo
securus pateat te duce transitus,
et mox unda rapax devoret inpios.

Cui ieiuna eremi saxa loquacibus
exundant scatebris, et latices novos         90
fundit scissa silex, quae sitientibus
dat potum populis axe sub igneo.

Instar fellis aqua tristifico in lacu
fit ligni venia mel velut Atticum:
lignum est, quo sapiunt aspera dulcius;      95
uam praefixa cruci spes hominum viget.

Inplet castra cibus tunc quoque ninguidus,
inlabens gelida grandine densius:
his mensas epulis, hac dape construunt,
quam dat sidereo Christus ab aethere.       100

Nec non imbrifero ventus anhelitu
crassa nube leves invehit alites,
quae conflata in humum, cum semel agmina
fluxerunt, reduci non revolant fuga.

Haec olim patribus praemia contulit       105
insignis pietas numinis unici,
cuius subsidio nos quoque vescimur
pascentes dapibus pectora mysticis.

Fessos ille vocat per freta seculi
discissis populum turbinibus regens         110
iactatasque animas mille laboribus
iustorum in patriam scandere praecipit.

Illic purpureis tecta rosariis
omnis fragrat humus calthaque pinguia
et molles violas et tenues crocos           115
fundit fonticulis uda fugacibus.

Illic et gracili balsama surculo
desudata fluunt, raraque cinnama
spirant et folium, fonte quod abdito
praelambens fluvius portat in exitum.       120

Felices animae prata per herbida
concentu parili suave sonantibus
hymnorum modulis dulce canunt melos,
calcant et pedibus lilia candidis.

Sunt et spiritibus saepe nocentibus       125
paenarum celebres sub Styge feriae
illa nocte, sacer qua rediit Deus
stagnis ad superos ex Acheronticis.

Non sicut tenebras de face fulgida
surgens oceano Lucifer inbuit,              130
sed terris Domini de cruce tristibus
maior sole novum restituens diem.

Marcent suppliciis tartara mitibus,
exultatque sui carceris otio
functorum populus liber ab ignibus,         135
nec fervent solito flumina sulphure.

Nos festis trahimus per pia gaudia
noctem conciliis votaque prospera
certatim vigili congerimus prece
extructoque agimus liba sacrario.           140

Pendent mobilibus lumina funibus,
quae suffixa micant per laquearia,
et de languidulis fota natatibus
lucem perspicuo flamma iacit vitro.

Credas stelligeram desuper aream          145
ornatam geminis stare trionibus,
et qua bosporeum temo regit iugum,
passim purpureos spargier hesperos.

O res digna, Pater, quam tibi roscidae
noctis principio grex tuus offerat,         150
lucem, qua tribuis nil pretiosius,
lucem, qua reliqua praemia cernimus.

Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
intus tu speculum, tu speculum foris,
lumen, quod famulans offero, suscipe,       155
tinctum pacifici chrismatis unguine.

Per Christum genitum, summe Pater, tuum,
in quo visibilis stat tibi gloria,
qui noster Dominus, qui tuus unicus
spirat de patrio corde paraclitum.          160

Per quem splendor, honos, laus, sapientia,
maiestas, bonitas, et pietas tua
regnum continuat numine triplici
texens perpetuis secula seculis.

 

Hozzászólások

Hozzászólás megtekintése

Hozzászólások megtekintése

bp.vizafogo@chello.hu

(Ft. Juhász Gábor Tamás, 2009.12.29 13:57)

Kedves Tanár Úr!
Valószínüleg még emlékszel rám. Szükségem lenne a segítségedre latin terén. Először azonban szeretnék beszélni veled legalább telefonon. Kérlek add meg a mobil számod. Isten áldjon és segítsen, szeretettel Krisztusban, Gábor atya

06-20-823-1107